Dobrynia[1] (Russice Добрыня) fuit dux exercitus Vladimiri Magni, avunculus eius (matris eius Maluschae frater), Novogardiae consularis[2].

Wikidata Dobrynia
Res apud Vicidata repertae:
Dobrynia: imago
Dobrynia: imago
Nativitas: unknown value;
Obitus: 1007;

Familia

Genitores: Mstislav of Libice;
Proles: Konstantin Dobrynich
Familia: Slavník dynasty

Dobrynia effecit, ut Vladimiro Sventoslaus Novogardiam anno 970 daret; idem expeditionem contra Iaropolcum et Polotiam anno 978 Vladimiro suasit necnon Rognedae violentiam, quae sororem Dobryniae Maluscham obiurgavisset. Consularis Novogardiae a Vladimiro factus, primo Peruni effigiem ibi statuit, post baptizavit Novogardienses gladio, ut Annales Ioachimi(ru) dicunt.

Dobryniae fama in carmina epica de Dobrynia Nicetae filio transformata esse videtur.

Notae recensere

  1. Nestoris chronicon... , Leopoli 1883, cap. 36; Sigismundi Herbersteinii Rerum Moscoviticarum commentarii, Antverpiae 1557, p. 6.
  2. Posadnik, videas: S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. посадник. Hac voce olim designabatur vir vel uxor consularis urbium Novogardiae et Pleskoviae.

Bibliographia recensere