Officium Divinum, quod olim dicebatur Breviarium Romanum sed in praesentia post actam Concilii Vaticani II restitutionem Liturgia Horarum appellatur, est oratio publica et communis totius Ecclesiae Catholicae. In monasteriis et Opus Dei dicitur. Saecularis clerus Officii Divini laudes et vesperas orat.

Principia restitutionis Officii Divini recensere

Universi Christi fideles, vi baptismatis, non modo ius, verum etiam officium habent diligenter participandi actiones liturgicas, ut ipsa liturgiae natura postulat. Quare Concilium Vaticanum II quaedam statuit principia, quibus et liturgiae naturae et iuri officioque fidelium consuleretur:

  • Ut Laudibus matutinis et Vesperis, ut par est, primus locus tribueretur, quoniam ex more recepto pro totius officii cardinibus semper habitae sunt;
  • Ut Completorium conclusionem diei aptius significaret;
  • Ut hora illa, quae matutinum dicebatur, qualibet diei hora recitari posset nec non psalmis paucioribus lectionibusque longioribus constaret;
  • Ut horae minores, quae dicuntur tertia, sexta et nona, in choro servarentur, sed extra chorum una ex illis, aptiore diei tempore recitanda, seligi posset.

Patrum mentes illuc ducebantur, ut quaedam vitia radiciter amputarentur. Illo tempore non pauci sacerdotes integrum totius diei, aliquando et totius mensis, officium aut eadem hora aut eodem die recitabant.

Ideo restitutio Officii Divini magni fecit veritatem horarum servandam, et simul subvenit sacerdotibus illis, quibus cura pastoralis incumbebat. Monachis autem et monialibus centum quinquaginta psalmorum recitatio servata est.

Libri Liturgiae Horarum recensere

Liturgia Horarum quattuor constat libris: Liber primus temporis Adventus et Nativitatis officia continet; Liber secundus officia Quadragesimae et Temporis Paschalis; tertius autem et quartus tempori per annum sunt.

Libri Liturgiae Horarum, ut fidem alant et precem ornent, constant ex psalmis, quibus hymni, antiphonae, excerpta Sacrae Scripturae et scripta Patrum vel aliorum scriptorum adduntur. Centum quinquaginta psalmi vero, quibus componitur Liturgia Horarum, non simul recitantur, sed per quattuor hebdomadas distribuuntur in septem horas, quae canonicae dicuntur.

Horae canonicae recensere

Ut supra demonstratum est, septem sunt horae canonicae:

Officium lectionis, quod locum tenet antiqui Matutini, potest qualibet diei aut noctis hora recitari.
Laudes Matutinae dicuntur summo mane aut hora prima.
Tertia, Sexta et Nona dicuntur iisdem horis, quarum secumferunt nomina.
Vespera dicitur ad horam undecimam.
Completorium noctu recitatur.

Libri recensere

  • OFFICIUM DIVINUM, ex Decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum, auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, LITURGIA HORARUM, iuxta Ritum Romanum, editio typica altera, Libreria Editrice Vaticana, anno MM.
  • CONCILIUM VATICANUM II, Sessio III, Constitutio de Sacra Liturgia "Sacrossanctum Concilium", 4 decembris anno 1963.