Divina Comoedia (Italiane Divina Commedia) est carmen epicum a Dante Alagherio tristichis catenatιs hendecasyllabicis inter annos 1308 et 1321 scriptum. A multis primum et maximum opus Italice scriptum habetur, ubi lingua Italica a Dante impulsa et perfecta est. Poema in tria cantica (Infernum, Purgatorium, Paradisum) dividitur.

Initium Divinae Comoediae.
Monumentum Dantis in portico Cellarii Florentiae.

Divina Comoedia descensionem ad infernum, transitum per purgatorium, atque ascensum ad paradisum et coniunctionem cum Deo narrat. Dantes, allegoriam itineris spiritualis ad Deum faciens, philosophia mediaevali theologiaque Christiana utitur, praecipue Thomae Aquinatis Summa Theologica. Namque Divina Comoedia et "Summa in versu" appellata est.

Commedia, priscum operis nomen, tantummodo erat, sed postea Ioannes Boccacius adiectivum divina titulo addidit, omnisque titulus Divina Comedia primum apparuit in fronte editionis Ludovici Dolce, humanistae Venetiani, a Gabriele Iolito de Ferrariis anno 1555 impressae.

De opere recensere

Divina Comoedia in tria cantica dividitur, quae iterum sunt divisa in triginta tres cantus; primum autem canticum habet triginta quattuor cantus, quorum primus est praefatio ad totum opus.

Cantus quisque e 130 ad 150 versibus, qui vicissim ex undecim syllabis constant. Primus agens est Dantes, qui etiam narrator extraordinarium iter narrat, quod ei per praecipuam gratiam donatum est, ut salvationem sibi pararet et humanitatem in rectam viam rursus ducere posset.

Viatoris dux est Vergilius, poëta qui eum per infernum et purgatorium comitatur; in summo autem purgatorii monte Vergilius relinquit Dantem, et Beatrix, mulier quam Dantes semper castissime amavit, eum per paradisum usque ad Deum ducit.

Dantes iter faciens multos homines antiquos aequalesque videt, quibuscum loqui potest. Hoc modo intellegit, quare homines in peccata cadant, cur civitates odio et invidia plenae sint, et comprehendit avaritiam ecclesiae Christianae, quae animas non curat, sed imperium persequitur.

 
Editio anno 1472 impressa, in palatio "Trinci" Fulginii servata.

De argumento recensere

Infernum recensere

Dantes iter suum nocte diei Passionis Domini anno 1300 ingreditur "in medio cursu vitae nostrae" (Inf. I 1: Nel mezzo del cammin di nostra vita). Triginta quinque annos natus, medium tempus vitae e septuaginta annis a Bibliis Sacris statutis (Psalmus 90:10), in silva obscura perditus (effigies peccatorum), sub custodiam Minois a bestiis (leone, leopardo, lupa), quas vitare non potest, petitus ac viam rectam vel bonam ad salutem (quod significatus solis post montem est) nesciens. Dantem sese e vita sua ruere, et in locum profundum, ubi sol tacet, iactatum esse scientem Vergilius redimit. Deinde ambo iter per singulos circulos inferni incipiunt. Omnibus peccatis in inferno contrapassus poena adapta, quasi signum iustitiae poëticae est; verbi gratia, sortilegi capite inversa vadere debent, nihil praevidentes, sicut viventes semper conati sunt.

Denique Dantes medium infernum transgredit, ubi Lucifer triceps tres architraditores Iudam, Cassium, Brutum in oribus suis commolit.

Post iter trium dierum, mane Dominicae resurrectionis ad hemisphaerium australe pervenit, ubi mons purgationis exsurgit.

Purgatorium recensere

 
Dantes montem purgatorium intuitur. Imaginem allegoricam pinxit Angelus Bronzino circa annum 1530.

Cato, propricida defensus, Danti et Virgilio aditum in praepurgatorium concedit. Deinde poeta dormiens ad portam purgatorii veri portatur. In septem gradibus illius septem peccata mortifera luuntur. Una ex primis personis, quas Dantes illic designavit, est Manfredus, rex Siciliae excommunicatus. In cantu vicesimo septimo, Dantes Paradisum terrestrem attingit; hic Virgilius eum laurea coronat et vale dicit. Postea Dantes in processione allegorica ecclesiae Beatricem aspicit, quae eam ad paenitentiam monet. In flumine Lethe (quod significat oblivionem) Dantes omnia peccata obliviscit, ut sit ad volatum in caelum paratus.[1]

Paradisus recensere

 
Paradisus, canto 3: Dantes et Beatrix Piccardam et Constantiam Siciliensem alloquuntur. Opus tectorium pinxit Philippus Veit.

Ductus a Beatrice, nunc Dantes levitate mirabili in paradisum quasi mare lucens pervenit. Aedificium paradisi a Dante descriptum ad systema geocentricum Ptolemaei correspondet. Super septem sphaeras mobiles planetarum et octavam stellarum immobilis empyreum invenitur, in quo divinitas cum summis sanctis, prophetis, et patribus ecclesiae ad formam rosae mysticae collocatis habitat. Poeta animas corporibus terrestris carentes sicut fulgores lucis vidit. Sanctam Trinitatem, plenitudinem lucis, Danti demum praesentire conceditur.

Ultimus versus paradisi et comoediae est L'amor che muove il sole e l'altre stelle (Amor qui solem aliasque stellas movet).[2]

Editiones Latinae recensere

Bibliographia recensere

Nexus interni

Notae recensere

  1. Herbert Frenzel (1996), "Dante Ailghieri, La Comedia," in: Walter Jens (ed.), Kindlers Neues Literatur Lexikon (Monaci: Kindler Verlag).
  2. Herbert Frenzel (1996), "Dante Ailghieri, La Comedia," in: Walter Jens (ed.), Kindlers Neues Literatur Lexikon (Monaci: Kindler Verlag).

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Dantem Alagherium spectant.