Aqua ardens[1] est temetum e destillatione liquorum fermentatorum productum, quod olim in medicamentum, hodie communiter in oblectamentum bibi solet. Secundum originem licet distinguere spiritus vini e vino confectum (ab auctoribus antiquissimis "aquam ardentem" sine plura nuncupata) ab aliis variis, e.g. vischio, vodca, rhomio, uraqua.

Destillatione proportio alcoholis in temeto augeri potest. Vinum et cervisia non posse magis quam 15% per volumen alcoholis comprimi solent, ultra quam quantitatem, zyma laeditur, neque fermentationem efficere valet (cum nuperrime adhibita sunt genera zymae quae alcoholem tolerare possunt ut quantitatem usque ad 23% augeatur). Antiquitus aliis modis fortitudo potionis aucta est, e.g. decoctio in vesica animalis, congelatione, additio musti, passatione.

Historia Distillationis recensere

Antiqui recensere

Methodus distillatione etiam apud Babylonios antiquos millennii 4 a.C.n., qui vasa fictilia formae peculiaris fingebantur, ut nobis videtur, ut liquores ad odores conficiendos distillarent.

Distillatio quoque nota est ab Alexandrenis ca. saeculo 3 p.C.n. Alcohole autem utebantur tantum ad colorandos metallos et sublimationem.

Saraceni recensere

Distillatio temetorum depensa est de fornacula stillaticia excogitata ab alchemistis Islamicis saeculorum 8 & 9. Geber (721815) qui fornaculam alambicam quae dicitur elaboravit, observavit vinum calefactum vaporem inflammabilem emittere, quem dixit esse exiguae utilitatis, magni autem momenti scientiae. Paulo postea Rhazes (864930) distillationem alcoholis ad usum medicalem descripsit. Iam tempore illo, tales potiones non tantum chemicae erant sed etiam potiones hominibus gratae.

Potiones distillatae nomen acceperunt aquae vitae seu aquae ardentis.

Europaei recensere

 
Destillatio vischii

Saeculo 12 medio alcohol primum ab alchemistis Europaeis agnoscitur. Locutio aqua ardens primum adhibetur in Compendio Salerni academiae medicae Salernitae, praeceptis notis furtivis conscriptis, fortasse ut secreta essent. Thaddaeus Florentinus in Consiliis Medicinalibus de "serpente" loquitur, quod fortasse est tubula conspirata fornaculae.

Paracelsus est qui alcoholi dedit nomen hodiernum, a verbo quodam Arabico (sed non patet quonam exacto verbo. Fortasse ab al-kuhul "stibium", fortasse ab al-ghul "daemon" etc.) Paracelsus, ut alcoholem probaret, experimentum faciebat: cochlear liquoris accendebat, ardere reliquebat donec totum consumeretur, et videret numquid faecum aut phlegmatis in fundo remaneret, nam alcohol purum nihil reliquere debet. Item panna alcohole macerata et accensa non consumitur, sed salva flamas edit. Ambo experimenta puritatem 95% saltem poscunt.

Quod attinet ad origines potionum fortium, fabulae sunt ancipites, praesertim quod amorem patriae invocare solent, sed credibile est vischium Hibernicum et vina adusta Germanica post saeculo 12 iam advenisse. Olim in eis erat minus alcoholis, fortasse 40%, et in usu ad elixeres medicos parandos erant. Post saeculum 14 medium, potionibus distillatis saepe in remedia pestis bubonicae adhibitis, consumptio temetorum mirabiliter increvit. Anno fere 1400 repertum est quomodo temeta ex cervisia distillare posset, et frumenta, etiam scobis subito in usu erant ut potiones alcoholicae multo minore pretio quam ex uvis fierent. Illo tempore sine dubio natae sunt potiones "nationales," e.g. potio iunipera e Belgio, Batavia et Britannia, schnaps qui dicitur e Germania, aqua vitae e Scandinavia, vodca e Russia, Rhacium e Balcania, nomina autem potiones non usque ad saeculum 16 attestantur.

Notae recensere

Bibliographia recensere

Fontes antiquiores
  • 1295/1310 : Vitalis de Furno(fr), Pro conservanda sanitate (D. Vitalis de Furno olim cardinalis ... Pro conservanda sanitate tuendaque prospera valetudine ad totius humani corporis et aegritudines salutarium remediorum curationumque liber. Moguntiae: Ivo Schoeffer, 1531 (pp. 12-14 apud Google Books)
  • 1542 : Remaclus Fuchsius, Historia omnium aquarum que in communi hodie practicantium sunt usu, vires et recta eas distillandi ratio. Parisiis, 1542 Textus apud Gallica
Eruditio recentior
  • Lichine, Alexis. 1984. Encyclopédie des vins et des alcools de tous les pays. Lutetiae: Éditions Robert Laffont-Bouquins. ISBN 2-221-50195-0
  • Rogers, Adam. 2014. Proof: The Science of Booze. Bostoniae: Houghton Mifflin. (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Destillationem alcoholis spectant (Distilleries, Distilled beverages).