Diomedes (floruit exeunte saeculo IV) fuit grammaticus Romanus, qui Artem grammaticam in tres libros digestam Athanasio viro alioqui ignoto dicatam edidit. Dispositio Artis a solita differt, nam ex docendi ratione composita esse videtur. Putabat enim linguae fundamenta esse partes orationis, quas liber primus Artis tractat. Sequuntur elementa grammatica, nec non commoda et incommoda dictionis in libro secundo, denique in libro tertio de poetica et metrica disputatur. Contra consuetudinem grammaticorum suae aetatis Diomedes sua sponte suoque motu opus suum scripsisse videtur.

Grammaticus cum discipulis

Quibus usus sit fontibus, non facile cognosci potest, nam fontes suos non ad litteram descripsit, sed potius rescripsit ac retractavit. Itaque doctas de lingua scriptorum antiquorum praecipit annotationes ac res ex optimis sumptas fontibus, inter quos Terentius Scaurus et Flavius Caper et Valerius Probus esse videntur. Maximo usui esse videtur liber tertius, qui doctrinas metricas docet partim a Varrone oriundas.

Bibliographia recensere

  • Dammer, Raphael (2001) Diomedes grammaticus, Wissenschaftlicher Verlag Trier.
  • Goetz, Georg (1903) Diomedes (14), RE V 827-829.

Nexus externi recensere