Diomedeidae sunt familia avium marinarum ordinis Procellariiformium, Procellariidis, Hydrobatidis, Pelecanoididisque propinquarum. Late per oceanum Australem et Pacificum borealem vagantur; ab Atlantico boreali absunt, quamquam reliquiae fossiles demonstrant eas olim hic habitavisse; interdum errones reperiuntur. Diomedeidae sunt inter maximas aves volantes; genus Diomedea habet maximam alarum latitudinem omnium avium quae exstant, usque ad 3.7 metra. Diomedeidae divisae sunt in quattuor genera; specierum autem numerus hodie disputatur. Familia ex Diomede, heroe Graeco, appellatur.

Phoebastria albatrus

Classis : Aves 
Subclassis : Neornithes 
Infraclassis : Neoaves 
Ordo : Procellariiformes 
Familia : Diomedeidae 
G.R. Gray 1840[1]
   
Palaeontologia
Territorium
Spissitudo Diomedeidarum in orbe terrarum, rubro indicata
Diomedea epomophora. Vide magnum rostrum hamatum et tubos nasales.

Species recensere

Diomedeidae in quattuor genera nunc digeruntur, sed eruditi de numero specierum disputant. IUCN et BirdLife International viginti duas species exstantes agnoscunt (infra perscriptas),[2] ITIS viginti unam adnoscit (viginiti duas infra minus T. steadi),[3] et quidam commentarius recens tredecim proposuit (in parenthesibus infra).

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks