Dermatologia

disciplina artium medendi ad cutem eiusque appendices spectans

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Dermatologia[1][2] (a vocabulo Graeco δέρμα 'cutis') est disciplina artium medendi ad cutem eiusque appendices (sicut pilos et glandulas sudoriferas) spectans. Medicus, qui morbos dermatologicos investigat, cognoscit, et tractat, dermatologus ac medica dermatologa vocatur. Examinatio cutis appendicumque eius et phaenomenologica et histologia fit. Tractationes dermatologicae aspectus medicinae et conservativae et chirurgicae comprehendunt ac non raro psychologiae et psychiatriae. Dermatologiae ipsae varietas subdisciplinarum accenseri potest. Aliae disciplinae cum dermatologiae momentum sunt rheumatologiae, immunologiae, neurologiae, infectologiae, et endocrinologiae.

Dermatologia
Melanomata (sinistra) et mutationes cutis benignae (dextra), sec. regulam ABCDE: Asymmetria, Bracchia, Color, Diameter, Evolutio
Melanomata (sinistra) et mutationes cutis benignae (dextra), sec. regulam ABCDE: Asymmetria, Bracchia, Color, Diameter, Evolutio

Melanomata (sinistra) et mutationes cutis benignae (dextra), sec. regulam ABCDE: Asymmetria, Bracchia, Color, Diameter, Evolutio
Systema Cutis
Subdivisiones
Morbi
Medicus Dermatologus, -a

Subdisciplinae dermatologicae recensere

Diagnosis in dermatologia recensere

Saepissime alterationes cutis appendicumve eius primo aegroto cognoscuntur, parte cum sensibus pruriginis (pruritus) vel doloris vel premendi vel aestuandi. Interdum sensus sine mutationibus visibilibus praesentes ("sine materia") sunt. Cum autem accessione symptomatibus explicatis iter dignoscendi apparere potest. Historia et natura et locus unius efflorescentis non raro mutationis scito scitaeve causa et nomen indicant.

Praeceptum efflorescentium recensere

Efflorescentes sunt cutis signa, alluvionem substantiarum sive absentiam indicantes. Efflorescentes primarii directe ex morbo fiunt; efflorescentes secundarii autem, at simul inertior diagnosis, propter alios eventus sive aliis corporis pathologicis reactionibus sive externis instantiis.

Efflorescentes primarii recensere

Efflorescentes primarii, directe ex morbo, sunt macula, papula, nodus nodulusque, vesiculua, bulla, pustula, urtica, comedo, cystis.

Efflorescentes secundarii recensere

Efflorescentes secundarii, eventus posteriores, sunt squama, crusta, cicatrix, erosio, excoriatio, rhagada, ulcus, atrophia, lichenificatio, tyloma, pigmentum.

Morbi dermatologici recensere

Notae sunt:

Dermatologia etiam ad morbos venarum, arteriarum, ani, velut ad andrologiam spectat. Morbi praecipui sunt mala psychodermatologica.

Differentia in dermatologia recensere

  Conferatur pagina principalis Differentia (dermatologia).

Saepe differentia morborum dermatologicorum ad gradum malignitatis efflorescentium spectat, praecipue ad melanomati maligno suspectum efflorescentem elucidandum. Semper quidem natura efflorescentis, locus vel distributionis plurium efflorescentium, cursus temporalis eorum, momentum habent.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Arnaudov 1964.
  2. Kraus 1844.

Bibliographia recensere

  • Arnaudov, G. D. 1964. Terminologia medica polyglotta: Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Serdicae: Editio medicina et physcultura.
  • Kraus, L. A. 1844. Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon. Editio quarta. Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.

Nexus externi recensere