Demaratus (Dorice Δαμάρατος; Ionice Δημάρατος) fuit rex Spartae e stirpe Eurypontidarum ab anno circiter 515 usque ad 491 a.C.n.. Patri Aristoni successit. Collega e stirpe Agiadum ei fuit Cleomenes I quocum plerumque dissentiebat et a quo accusatus regnum abdicavit. Reliquam vitam apud Persarum regem exsul egit. Ad hostes Graeciae igitur transfugere non dubitavit.

De gente recensere

Demaratus filius regis Aristonis habebatur quamquam ille, cui alii liberi non fuere, in senatu coram ephoris nuntiato uxoris partu dixerat post septem menses tantum natum filium suum esse non posse. Quem illorum verborum imprudenter emissorum paenituisse dicebatur et Demaratus patri rite succedere potuit. Postea vero cum a collega Cleomene dissentiret ille legitimum regem esse Demaratum negare coepit et rivalem quoque ex eadem gente Eurypontidarum ei subornavit, Leotychidan nomine. Spartani tum rem ad oraculum Delphicum referunt et Cleomenes Pythiam pecunia corrupit ita ut sibi consentanea vaticinaretur. Demaratus anno 491 a.C.n. abdicatus in Persiam apud Darium sese recipit. Multa eius beneficia ut rependerent Achaemenidae agros, velut feudi genus quoddam, ei in Mysia dederunt ubi posteri Demarati, teste Xenophonte, tempore decem milium expeditionis adhuc vivebant[1].

De regno recensere

Inter 515 et 510 rex factus exercitum Lacedaemoniorum una cum altero rege Cleomene in Atticam duxit, auxilio populo Atheniensium adversus Pisistratidas veniens. Sed postquam Cleomenes amicum suum Isagoran tyrannum facere voluit, Damaratos iratus ex Eleusine sese recepit[2]. Ob hanc dissensionem Spartani legem tulerunt in posterum numquam ambos reges eundem exercitum ducturos esse. Ita odium pertinax inter duos reges ortum erat. Uter regum in hac re senatus et ephororum mandata maiore fide observarit nescimus ː certe bella posteriora Cleomeni potius quam Damarato mandata sunt. Denuo circa 491 a.C.n. cum Cleomenes proceres in insula Aegina qui partes regis Persarum sequi accusabantur adprehenderet atque custodiret Damaratus res ab eo gestas Spartae calumniabatur[3]. Itaque cum rediit Cleomenes effecit ut Damaratus homo privatus haberetur quia stirpis Heraclidarum particeps non iam credebatur ex testimonio Pythiae. Quia tamen statim apud Darium fugit vera causa ad bellum inter Persas et Graecos pertinuisse videtur.

Quid apud Persas fecerit recensere

Darius Damaratum in magno honore habebat. Successor eius quoque Xerxes eius consiliis utebatur. Ita Herodotus[4] nobis Demaratum ad Hellespontum ostendit longam orationem habentem qua futuram cladem regi magnitudinem exercitus sui admiranti praedicebat. Quae consilia magnam partem fabulosa, ut videtur, velut exemplum et locus communis apud rhetores facta sunt, qui ad superbiam humanam confutandam ea adhibebant ut Seneca in sexto libro de Beneficiis. Certe reges Achaemenidae Teuthrasiam et Halisarnam in Mysia Demarato ob merita dederunt quas anno 399 a.C.n. adhuc possidebant eius progoni Procles et Eurysthenes[5] Ipse anno 464 adhuc apud reges Persarum versabatur si quidem Plutarcho credimus[6]. Unde colligitur sermones cum Xerxe aliaque multa de Demarato ab eius filiis Herodoto narrata esse, quos in Asia congredi potuit Bellorum Medicorum scriptor.

Fabulam narravit Herodotus[7] a Trogo Pompeio postea Latine versamː cum Xerxes magnum exercitum in Graeciam ducere decrevisset Demaratus, sive malignitate sive quia patriam adhuc amabat, hoc strategemate populares monuit. Nam pugillares adhibuit quorum ceram primo detrivit ut in ipso ligno quae vellet scriberet ac deinde novam ceram superne fudit. Ita, nescientibus regis speculatoribus qui vias observabant, nuntius usque ad Spartam pervenit, ubi ceteris haerentibus uxor regis Leonidae, Gorgo, quid sibi vellet illa tabula sine litteris tandem intellexit. Ita Lacedaemonii primi Graecorum de consiliis Persarum certiores facti sunt.

Notae recensere

  1. Xenophon, Anabasis II.1.3 et VII.8.17. Hellenica III.1.6. Pausanias III.7.8
  2. Herodotus V.74-76.
  3. Herodotus VI.50
  4. VII.101-105.
  5. Hellenica III.1.6
  6. Themistocles in Vitis Parallelis 29
  7. Polyhymnia 239

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere