Quinta declinatio[1] est declinatio nominum, quae in -ei exeunt in genetivo casu singulari.

Exemplum declinationis:

Declinatio quinta
casus Singularis Pluralis
Nominativus dies dies
Vocativus dies dies
Accusativus diem dies
Genitivus diei dierum
Dativus diei diebus
Ablativus die diebus



In quinta declinatione paucissima nomina sunt, omnia feminina nisi 'dies', qui et masculini et feminini generis est, saepissime quidem masculini.

Exempli gratia:

dies m (-ei)

facies f (-ei)

fides f (-ei)

glacies f (-ei)

res f (-ei)

Notae recensere

  1. Serv. De finalibus 452.16

Bibliographia recensere

  • Brosman, Paul W. (2006) The cognates of the Hittite ai- and au- stems and thematicization. Indogermanische Forschungen 111: 98-109
  • Georgacas, Demetrius J. (1949) The Latin fifth declension. Transactions of the American Philological Association 80: 426-


Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Nomen substantivum et Nomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus