Decius Marius Venantius Basilius

Decius Marius Venantius Basilius (natus saeculo 5, mortuus saeculo 5 aut 6) vir publicus Romanus sub regno Odoacris fuit.

Familia recensere

Basilius senator Italicus e gente clara Caecina erat. Pater eius Flavius Caecina Decius Basilius erat, consul anni 463, fratres Flavium Caecinam Decium Maximum Basilium Iuniorem, consulem anni 484, et Caecinam Mavortium Basilium Decium Iuniorem (consulem 486) habuit. Basilius Venantius Iunior, qui anno 508 consulatum administravit, verisimiliter filius eius est.

Cursus honorum recensere

 
Inscriptio in amphitheatro Flavio reperta de Decio Mario Venantio referens

Basilius anno 484 una cum Flavio Theoderico consulatum gessit et praefectus urbi Romae erat. Praeterea et patricius nominatus est. Quod Amphitheatrum Flavium terrae motu afflictum reficerat, inscriptione honoratum est:
« DECIVS MARIVS VENANTIVS
BASILIVS V[IR] C[LARISSIMVS] ET INL[VSTRIS] PRAEF[ECTVS]
VRB[I] PATRICIVS CONSVL
ORDINARIVS ARENAM ET
PODIVM QVAE ABOMI
NANDI TERRAEMO
TVS RVINA PROS
TRAVIT SVMTV PRO
PRIO RESTITVIT »[1]

Notae recensere


Antecessores:
Anicius Acilius Aginantius Faustus Iunior (in occidente, in oriente: post consulatum Trocondi)
Consul
484
cum
Flavio Theoderico
Successores:
Quintus Aurelius Memmius Symmachus Iunior (sine collega, in occidente; in oriente: post consulatum Fl. Theoderici)