Decebalus (Graece Δεκέβαλος; anno 86 regnare coepit, mortuus anno 106) fuit rex Dacorum qui longum bellum cum Romanis gessit ; ac primo Domitiano imperatore victorias rettulit, etiam praefecto praetorio Cornelio Fusco occiso (anno 86). Tandem a Traiano victus, cum exploratores Romani eum capturi essent, anno 106 sese ipse necavit[1].

Mors Decebali in columna Traiana sculpta.

Quae scaena in Columna Traiana scalpta est[2], necnon altera scaena in qua Traianus caput recisum regis mortui militibus suis exhibet[3]. E monumento Philippis anno 1965 reperto novimus nomen decurionis alae Pannoniorum qui caput regis recidit atque Traiano reportavit : fuit quidam Tiberius Claudius Maximus[4].

Fontes recensere

Vide etiam recensere

Notae recensere

  1. Dio Cassius 68,14.
  2. Scaena CXLV
  3. Scaena CXLVII.
  4. *AE 1969/70, 00583 Textus :Cursus honorum Tiberii Claudii Maximi. (in capsam "EDCS-ID" imprime "EDCS-09701197"). M. Speidel, The Captor of Decebalus, JRS 1970, pp142-153.