De vita beata

epistula et dialogus Senecae minoris

De vita beata est epistula et dialogus summi viri philosophique Senecae minoris.

Quae de re scienda sint recensere

Ad Gallionem fratrem de vita beata est septimus dialogorum Senecae minoris liber. Quibus in litteris, quas aperte publicandi causa scripsit, Gallioni fratri atque eis, qui legunt, de divitiis et opibus atque horum usu opinionem stoicorum exponit. Finis scripti amissus est.

Titulus De vita beata, qui non a Seneca ipso sed postea a philologis datus est, primum decipit. Id ergo non agitur, qua beate vivere possis, sed praecipue una de parte vitae beatae. Interpretes enim praesertim e litterarum secunda parte eum has apologiam scripsisse, cum diu Neronis educator velut cum aliis gubernator atque summus rei publicae vir ideoque divitissimus esset, rati sunt. Cui exempli gratia Publius Suillius Rufus consul praecepta sua non sequendi crimini dedit.

Qua de re agatur recensere

Nobis omnino viginti octo columnae traditae sunt. In haec dividendum est, qua de re agitur:

  • 1–16: quid est vita beata?
    • 1–6: definitio rei
    • 6–16: sectam stoicorum defendit atque ab aliis discernit
  • 17–28: vitam suam defendit
    • 17–20: universe
    • 21–28: quod fortunam suam pertinet

Ergo sedecim capitula prima conspectum rei faciunt, cum Senecam a parte stoicorum stare constat (3.3). Imprimis apparet se adversarium esse sectam Epicuri. Conclusio huius parte est: "Ergo in virtute posita est vera felicitas." (16.1).

Qui in columnis sequentibus ab omnibus criminibus se non absolvit, sed argumentationem adversariorum eo debilitat, quod se non vivere, sed exemplum, cui appropinquare potest tamen numquam assequi, esse ostendit; atqui studio praestandi quidem se meliorem fieri quam eos, qui maledicant (v.e. 20.3–5).

Sententiae recensere

  • "Foris nitent, introrsus misera sunt." (2.4)
  • "Eo enim pertendit ubi desinat, et dum incipit spectat ad finem." (7.4)
  • "Virtutes enim ibi esse debebunt ubi consensus atque unitas erit: dissident vitia." (8.6)
  • "Interrogas quid petam ex uirtute? ipsam." (9.4)

Libri recensere

Editiones:

  • Rec. L. D. Reynolds. 1967. L. Annaei Senecae dialogorum libri duodecim. Oxoniae.
  • P. Grimal. 1969. L. Annaei Senecae De Vita Beata—Sénèque: Sur le bonheur. Lutetiae.
  • F.-H. Mutschler (edidit atque traduxit). 2005. Seneca; De vita beata/Vom glücklichen Leben—Lateinisch/Deutsch. Stoccardae.

Libri secundi generis:

  • G. Kuen./ 1994, Philosophie als dux vitae. Heidelberg.
  • W. Trillitzsch. 1962. Senecas Beweisführung. Berolini.
  • M. Fuhrmann. 2005. Geschichte der römischen Literatur. Stoccardae.

Nexus externus recensere

dialogus in pagina www.thelatinlibrary.com