Daniel, vulgo Danny Philip (die 5 Augusti 1953 natus) est politicus insularum Salomonis.

Wikidata Daniel Philip
Res apud Vicidata repertae:
Daniel Philip: imago
Daniel Philip: imago
Nativitas: 5 Augusti 1953; Rendova Island
Patria: Insulae Salomonis

Natus est apud Lokuru insulae Rendova. Alumnus est collegii Fulton in insula Viti Levu atque universitatis Victorianae Vellingtonensis in Nova Zelandia ubi linguisticae et educationi studuit.[1] Legatus est parlamento insularum Salomonis ab anno 1984 usque in 2001. Minister a rebus externis bis meruit, ab 1995 usque in annum insequentem et a mense Iunio 2000 usque in Iunium 2001. Dux factionis democraticae reformationis quam ipse condiderat, iterum parlamento legatus est officiumque primi ministri die 24 Augusti 2010 assumpsit, quod ad diem 16 Novembris 2011 retinuit, successore Gordono Darcy Lilo.

Notae recensere

  1. De eruditione vide vitam apud situm parlamenti

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

Ministri rerum externarum Salomonenses