Dagalaifus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) paganus magister militum ac vir publicus Romanus origine Germanica saeculo quarti erat.

Cursus honorum recensere

Dagalaifus anno 361 ab imperatore Iuliano comes domesticorum nominatus et contra Lucillianum magistrum militum seditiosum missus est, qui apud Sirmium cepit. Anno 363 Iulianum in expeditionem Persicam sequebatur, quae magnam in calamitatem Romanos duxit, praesertim cum die 26 Iunii 363 Iulianus proelio sauciatus et necatus est. Duces militum de novo imperatore deliberaverunt: Praeter Dalagaifum etiam Flavius Nevitta e factione pagana occidente atque Arintheus et Victor Christiani ex oriente. Primo Saturninius Secundus Salutius ab eis imperator electus est, sed hic propter aetatem provectam negavit. Deinde tumultuantibus paucis Iovianus electus est[1]. Iovianus Dagalaifum magistrum militum fecit, postea Valentinianum II imperatorem in Galliam sequebatur magister militum[2], cuius imperio etiam faverat[3]. Anno 366 Dagalaifus una cum Gratiano filio infante Valentiniani consul factus est[4]. Itaque ab expeditione contra Alamannos, qui incursiones in Galliam fecerant, revocatus est, ut insignia consulatus acciperet[5]. Nihil postea de eo audimus.

Notae recensere

  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXV 3
  2. Op.cit., XXVI 5,2
  3. Op.cit. XXVI 1,6
  4. Op.cit., XXVI 9,1
  5. Op.cit., XXVII 2
Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus
Consul
366
cum
Gratiano nobilissimo puero
Successores:
Flavius Lupicinus et Flavius Valerius Iovinus