Cyaxares[1] (Graece : Κυαξάρης ; Persice Uvaxštra ; Accadice Umakištar) fuit paenultimus Medorum rex. Secundum Herodotum quadraginta annos regnavit inter 625 et 585 a.C.n.. Patri Phraorti successit et imperium filio Astyagi tradidit. Ille fuit qui anno 612 a.C.n. Ninivam delevit et Assyriorum regnum Medis subegit.

De regno recensere

Rex bellicosus erat. Assyrios suo regno minantes adoriri constituit. Iam anno 614 urbes Tarbisu et Assur in Assyria cepit ; Ninivam tum expugnare non potuit. Circa idem tempus bellum cum Scythis regionem invadentibus gessit e quibus socios sibi fortasse fecit adversus Assyrios. Certe societatem cum Babyloniorum rege Nabupolassar fecit et anno 612 a.C.n. socii Ninivam ceperunt, magnum et diuturnum imperium Assyriorum evertentes. Circa annos 609 a.C.n. ultimos hostes apud urben Carrharum cum Assur-uballit adhuc resistentes subegit. Postea per multos annos cum Lydiis in Cappadocia aequo Marte pugnavit donec anno 585 a.C.n. die 28 Maii pugnantes exercitus sol deficiens diremit. Tum de pace egerunt quae matrimonio firmata est ː rex Lydiorum Alyattes filiam Aryenem Cyaxaris filio Astyagi dedit[2].

Notae recensere

  1. Iordanes, De summa temporum 56.
  2. Herodotus, Clio 74

Fontes recensere

Plura legere si cupis recensere

  • C. J. Gadd, The Fall of Nineveh. The newly discovered babylonian chronicle, No. 21. 901 , in the British Museum. Londini, 1923 Recensio critica
  • P. R. Helm,"Hérodotus' Medikos Logos and Median History", Iran 1981 ː 85-90
  • Franciscus Thureau-Dangin, “La fin de l’empire assyrien,” Revue d'Assyriologie, 1925(22) ː 27-29.

Nexus externi recensere