Cuminum cyminum, apud antiquos cuminum vel rarius cyminum (Graece κύμινον), est species herbae, indigena regionis a mari Mediterraneo orientali ad Asiam australem patentis. Cuius semina angusta et oblonga in arte coquinaria multarum gentium adhibentur.


Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Apiales 
Familia : Apiaceae 
Genus : Cuminum 
Species : C. cyminum 
Cuminum cyminum 
L.[1]  

Gaius Plinius Secundus haec de cumino scripsit:

condimentorum tamen omnium, quae fastidiis, cuminum amicissimum. nascitur in summa tellure vix haerens et in sublime tendens in putribus et calidis maxime locis, medio serendum vere. alterum eius genus silvestre, quod rusticum vocant, alii Thebaicum, si tritum ex aqua potetur, in dolore stomachi prodest. in Carpetania nostri orbis maxime laudatur, alioqui Aethiopico Africoque palma est; quidam in hoc Aegyptium praeferunt.[2]

Notae recensere

  1. GRIN
  2. Plinius, Naturalis historia 19.161.

Bibliographia recensere

Eruditio recentior

Nexus externi recensere

  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database
  Vide "Cuminum cyminum" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cuminum cyminum spectant.