Crux piacularis (Theodisce: Steigerkreuz sive: Mönchskreuz) inter multa piacula cruciformia regionis Erfordiensis illustrissima est; reperitur Erfordiae in silva Steigerwald quae dicitur.

Crux lapidea quaedam maxime notanda - sic dicta Crux monachica in Silva Steigerwald Erfordiae, saeculi XIV

Historia et suspiciones recensere

 
Caupona Hubertus Erfordiae: crux piacularis in nemore trans stratam sito invenitur

De ea cruce, quae apud cauponam Hubertus in via Arnstadium ducens reperitur, diversimode disseritur. Narratur e.g. de aliquo monacho captivo qui incendii dolosi die 19 Iunii 1472 incusatus sit. Ad piandum facinus istud ei ipsi mors in flammis destinata est; eo ipso loco crux stat, ut fertur.

Verisimiliter causa crucis erigendae fuit caedes sacerdotis conventualis cuiusdam, ut opinatur crucium peritissimus Franciscus Störzner. Sublineavit nullam aliam crucem campestrem tam notam esse, cui sine dubio tempus certum ascribi posset.

Crux lapide arinaceo a lautumiis apud Seebergen (Circulus Gotha) sitis optime conservata et inscriptio Latina bene legibilis. Hic dicitur: "hIC EST OCCISVS MAGISTER hENRICVS DE SYBELEIBEN SACERDOS". De crimine isto ecce nota quaedam in elencho mortuorum Conventus Mariani Erfordiensis (apud cathedralem): Henricum de Siebleben trucidatum esse die 10 Decembris 1323 a gravione Henrico de Schwarzburg ibi refertur.

Medio Aevo clericorum nex nefas maximum habebatur. Congruit crucis magnitudo (quasi trium metrorum) cum viri oppressi ordine. Vir necatus inter clericos conventuales Erfordienses erat et originem a stirpe celebri duxit. Fortasse ille homo in querelis perpetuis inter urbem et nobiles saevientibus caesus est. Ad animamvertendos illiteratos imago monachi preces fundentis in fundamento columnae depicta est, qui veste longa indutus sedet sub camera Gothica (28,5 x 59,5 centimetrorum).

Translatio recensere

Crux a citata caupona 250 metra distat in silvae margine. Antea locus eius 28 metra magis ad orientem erat, ubi nunc strata moderna est. Operarii, cum anno 1968 viam largiorem redderent, crucem non dumtaxat transferebant in silvam sed etiam convertebant in directionem ad silvam spectantem inscriptionis protegendae caussa. Strata temporibus antiquis via directissima Norimbergam erat; itaque praetervehentes invitati ut meditarentur et pro monacho obtruncato orarent.

Bibliographia recensere

  • Störzner, Frank: Steinkreuze in Thüringen: Katalog, Bezirk Erfurt, 1984, Nr.71
  • Störzner, Frank - Aus Stein gehauen… Die Klein- und Flurdenkmale von Erfurt und seiner Umgebung, 1992, p.30 / 45-51
  • Störzner, Frank - "Das Mönchskreuz im Steigerwald", in: Geschichte(n) in Stein, 2001, p.7-9
  • Ostritz, Sven - Archäologischer Wanderführer Thüringen. Stadt Erfurt, Heft 6, edidit Landesamt für Archäologie, Weimar 2005, p. 68-69 (ISBN 3-937517-30-8)
  • Hohberg, Rainer - "Der große Brand. Das Mönchskreuz im Steiger soll an einen Erfurter Feuerteufel aus dem Mittelalter erinnern", in: Thüringer Allgemeine de la 9.6.2008

Nexus externi recensere