Crux gammata, crux hamata[1] (IPA: [kruks ha'ma:ta]), sive Graece svastica (Sanscrite: स्वस्तिक), est vetus symbolum quod in diversis religionibus vel gregibus humanis adhibetur.

Crux gammata, induistica.
Iuvenis bramin svastica atque apice capillorum insignitus.

Bracchia crucis habent formam normae sive litterae gamma, e quo nomen suum trahit, quae sive dextrorsum (卐) sive sinistrorsum (卍) vergunt.

Usus crucis gammatae recensere

Svastica est signum sacrum primum Hinduismi postea Buddhismi et Iainismi et repraesentat harmoniam mundorum.

Alteratio et profanatio recensere

In Occidentis partibus factio Hitleriana sive Nazistica adulteravit et profanavit hoc priscum sacrumque signum, et id fecerunt signum odii erga alienigenos homines et symbolum radicismi. Quia falso putabant hoc esse signum generis Ariani.

In Germania usus svasticarum vetitus est, ut signum maleficum et infame NSDAP.

Nexus interni

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Svastikas spectant.

Notae recensere

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska orbok, editio secunda, 2009.