Crux Sancti Augustini (monumentum)

Crux Sancti Augustini est monumentum lapideum in Cantia positum, intra saeptum in meridiano Viae Cottingtonianae latere, ab occidente Cliffs End, in Sinu Pegwell insulae Thaneti, circa 2 milia ab occidente Ramsgate, 3 milia a septentrionibus Richborough Roman Fort, et 12 milia ab oriente Cantuariae, in paroechia Minster. Crux anno 1884 posita est ad Augustinum Cantuariensem in Angliam anno 597 advectum commemorandum.

Orientalis crucis facies, ex via visa.

Historia recensere

Gregorius I Papa anno 595 Augustinum, quemdam monachum, selegit, ut missionem in Angliam duceret ad Saxones in Regno Cantuariorum ad Christianitatem convertendos. Haec legatio, missio Gregoriana appellata, in Cantiam anno 597 appulsa est. Beda in Historia ecclesiastica gentis Anglorum scripsit:

Est autem ad orientalem Cantiae plagam Tanatos insula non modica, id est magnitudinis iuxta consuetudinem aestimationis Anglorum, familiarum DCrum, quam a continenti terra secernit fluuius Uantsumu, qui est latitudinis circiter trium stadiorum, et duobus tantum in locis est transmeabilis; utrumque enim caput protendit in mare. In hac ergo adplicuit seruus Domini Augustinus, et socii eius, uiri, ut ferunt, ferme XL. Acceperunt autem, praecipiente beato papa Gregorio, de gente Francorum interpretes.[1]

Quod interpretatum significat Augustinum in Ebbsfleet egressum fuisse.

Signum recensere

Iuxta crucem stat lamina metallica, inscriptionem ferens ab Henrico Liddell, Decano Aedium Christi Oxoniae (1855–1891), nostra lingua scriptam, quae congressum Augustini et Ethelberti, primam Augustini homiliam, et sequentem Christianitatis per Angliam expansionem commemorat. Alia lamina metallica inscriptionem Anglice conversam monstrat.

 
Textus Latinus

AUGUSTINUS
AD RUTIPINA LITTORA IN INSULA THANETI
POST TOT TERRAE MARISQUE LABORES
TANDEM ADVECTUS
HOC IN LOCO CUM ETHELBERTO REGE CONGRESSUS
PRIMAM APUD NOSTRATES CONCIONEM HABUIT
ET FIDEM CHRISTIANAM
QUAE PER TOTAM ANGLIAM MIRA CELERITATE DIFFUSA EST
FELICITER INAUGURAVIT
A.D. DXCVI
QUARUM RERUM
UT APUD ANGLOS SERVETUR MEMORIA
HOC MONUMENTUM PONENDUM CURAVIT
G.G. L.-G. COMES GRANVILLE PORTUUM CUSTOS
A.D. MDCCCLXXXIV

 
Textus Anglicus

Nexus interni

 
Occidentalis crucis facies

Notae recensere

  1. Liber I, pars 25.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere