Corpus inscriptionum Latinarum vel breviter CIL est editio omnium inscriptionum Latinarum antiquis temporibus aut incisarum aut scriptarum, quae notae sunt. Quae inscriptiones libris CIL ordine exhibentur et regionum, quibus locis ab archaeologis hos ducentos annos per mundum Romanum reliquias veterum inspicientibus repertae sunt, et generum. Profecto CIL, postquam a Theodoro Mommsen coeptum est, monumentum hereditatis veterum epigraphicae maximi momenti est factum. Constat autem ex septendecim tomis foliorum integrorum in septuaginta partes divisis, quibus centena milia et octoginta milia inscriptionum continentur. Accedunt tredecim codices tabularum indicumque supplementarii.

De temporibus CIL recensere

Theodorus Mommsen Berolini anno 1853, academiae scientiarum Borussicae auspiciis et auctoritate, CIL constituere coepit. Cuius corporis tomus primus decem annis post in lucem editum est. Quae cum ita essent, omnes paene inscriptiones antiquae, quae quidem repertae essent, ab auctore corporis ipso aut a discipulis eius editae erant, cum anno 1914. bellum per totum orbem terrarum primum exarsit.

Hoc bello composito, CIL lentius crevit, cum viri docti in ea re occupati et pecuniis et, Hitlerianis praesertim et communistarum temporibus, illa rei publicae litterarum familiaritate egerent, qua sine optimis artibus quis est, qui studere posset? Tamen aliquod auxilium eis ab omnibus orbis terrarum partibus usque ferebatur, donec unitate Germaniae redintegrata anno 1994. CIL in academiae scientiarum Berolinensis et Brandenburgicae curam receptum est. Nostris ideo diebus illius academiae auspiciis viri et feminae doctae in CIL excolendo viribus unitis desudant, quorum praeter Germanos plerique Fenni, Itali, Franci, Austriaci, Sueci, Hispani, Lusitani, Bohemi sunt.

De voluminibus recensere

Sunt volumina 17:

  • Vol. I ed. 2a: Inscriptiones Rei Publicae
  • Vol. II: Inscriptiones Hispaniae
  • Vol. III: Inscriptiones Asiae, Pannoniae, Illyrici, Moesiae, Macedoniae et Achaiae.
  • Vol. IV: Inscriptiones Pompeianae, Herculanenses, et al.
  • Vol. V: Inscriptiones Galliae Cisalpinae.
  • Vol. VI: Inscriptiones Vrbis Romae
  • Vol. VII: Inscriptiones Britanniae
  • Vol. VIII: Inscriptiones Africae
  • Vol. IX: Inscriptiones Calabriae, Apuliae et al.
  • Vol. X: Inscriptiones Bruttiorum, Lucaniae et al.
  • Vol. XI: Inscriptiones Aemiliae, Etruriae et al
  • Vol. XII: Inscriptiones Galliae Narbonensis
  • Vol. XIII: Inscriptiones trium Galliarum et Germaniarum
  • Vol. XIV: Inscriptiones Latii veteris et Supplementum Ostiense
  • Vol. XV: instrumenta domesticum
  • Vol. XVI: diplomata militares
  • Vol. XVII: miliaria
  • Vol. XVIII (iam non editum): Carmina Latina Epigraphica

Nexus interni

Nexus externi recensere