Cormé (vocabulum Francogallicum) est temetum de sorbis fermentatum. Talis potio a Scythis antiquis confecta poëta Vergilius descripsit, nomine non dato:

Pomacium sorbis temperatum
Pomacium sorbis temperatum
hic noctem ludo docunt, et pocula laeti
fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.[1]

De eadem potione Palladius, auctor de re rustica, anno circiter 400 breviter scripsit, nullo nomine dato: "Item ex sorbis maturis sicut ex piro vinum fieri traditur et acetum".[2]

Vocabulum Francogallicum provinciarum occidentalium corme, quod fructum Latine sorbum appellatum denotat, primum saeculo XIII legitur.[3] Nomen cormé potionis ex eo factae a Francisco Rabelaeso refertur in narratione nuptiarum regis Anarchi:

Quem Panurgus matrimonio coniunxit cum vetula lanternaria nuptiasque ipse celebravit bonis ovium capitibus, bonis offis porcinis e sinape, bonis frustis ex allio (e quibus quinque scuta plena Pantagrueli misit; qui tam appetitiva aestimavit ut omne comedisset) atque potus piracios et cormaceos.[4]

Arboribus Sorbi domesticae rarius aevo nostro repertis, potionem simplicem perpauci faciunt. In Hassia Germaniae pomacium e sorbis temperatum saepius conficitur.

Notae recensere

  1. Vergilius, Georgica 3.379-380. Aliqui "Frumentoque acidis" legunt, cf. Max Nelson, The Barbarian’s Beverage. A History of Beer in Ancient Europe (Londinii: Routledge, 2005) pp. 43-44
  2. Palladius, Opus agriculturae 2.15.5
  3. Roman de la rose vv. 1350, 8182 in enumerationibus fructuum
  4. Panurge le maria avecques une vieille lanterniere, et luy mesmes fist les nopces à belles testes de mouton, bonnes hastilles à la moustarde, et beaulx tribars aux ailz, dont il en envoya cinq sommades à Pantagruel, lesquelles il mangea toutes, tant il les trouva appetissantes: et à boire belle biscantine et beau corme [lege piscantine, cormé]. Franciscus Rabelaesus, Pantagruel cap. 31; Arthur Loiseau, Rapports de la langue de Rabelais avec les patois de la Touraine et de l'Anjou (Andegavis, 1867) cap. viii

Bibliographia recensere

  • J.-F. Chambon, "Corme" in Pierre Rézeau, ed., Dictionnaire des régionalismes de France (Gembloux: Duculot, 2001) pp. 295-296
  • Andrew Dalby, Empire of Pleasures (Londinii: Routledge, 2000) p. 200 et nota 73
  • "corme", "cormier" in Dictionnaire du Moyen Français (1330-1500)

Nexus externi recensere

  • "Cormé" apud Eric Bordelet, Château de Hauteville
  • "Speierling" apud Apfelwein pur