Vide etiam paginam fere homonymam: Corbeia

Corbeia nova (Theodisce: Corvey, Corvei, Korvei, Korvey) est pristina abbatia Benedictina imperio Romano-Germanico immediate subiecta ad Visurgim fluvium in hodierna urbe Höxter (Rhenania Septentrionalis et Vestfalia) sita. Nova dicta est, ut a Corbeia vetere sive Corbeia Gallica distingueret.

Pristina abbatia Corbeiensis

Corbeia nova fuit monasterium Carolingiana maximi momenti pretiosissima bibliotheca instructa. Multi monachorum episcopi facti sunt. Saeculo nono decimoque abbatia locus regionis Saxonicae medius in rebus culturalibus, spiritalibus, oeconomicis progressa est.

Opus occidentale ex tempore Carolingorum picturis muralibus saeculi noni exornatum anno 2014 ab UNESCO in indice patrimonii totius mundi positum est.

Bibliographia recensere

  • Adelhard Gerke: Die Benediktinerabtei Corvey. Das Heiligtum Westfalens, die wiederentdeckte karolingische Gesamtbaukonzeption. Bonifatius, Paderbronnae 1973.

Vide etiam recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Corbeiam novam spectant.
 

Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!