Conventus mundanus de iuribus humanis

Conventus mundanus de iuribus humanis fuit coetus internationalis Vindobonae factus a die 14 ad diem 25 Iunii 1993 ad protegendum et promovendum internationalem iurum humanorum legem et humanitarium belli ius. In hoc conventu Declaratio et propositum Vindobonae decreta est. Communis Conventus Consociationis Nationum hanc declarationem admisit per resolutionem 48/121 qua Curator supremus Consociationis Nationum pro Iuribus Humanis declaratus die 20 Decembris 1993 est.

Huius conventus omnium maximi umquam de iuribus humanis habiti participes fuerunt 171 civitates, 800 res publicas vacantes organizationes, et plus 7000 homines,[1] inter alia erat Tenzin Gyatso.[2] Notio prodita est qua ius humana variet cum cultura..[3][4] [5]. Prima die conventi Warren Christopher, politicus Americanus contra hanc notionem reclamavit dicente "Non permitterre possumus ne relativismus culturalis fiat refugium ultimum repressionis."[5]

Etiam divisionem inter iura civilia et politica et iura oeconomica, socialia et culturalia negavit quod sententiam Declarationem et propositum Vindobonae ut "omnia iura humana sunt universa, individua, interdependentia et relativa inter ea" parit.

Notae recensere

  1. Conventus mundanus de iuribus humanis (situs Consociationis Nationum)
  2. "Iura humana et universale receptum?", relatio a Trezin Gyatso facta
  3. Riding, Alan (1993-06-14). "A Rights Meeting, but Don't Mention the Wronged". p. A3 
  4. Boyle, "Stock-Taking on Human Rights", p. 81.
  5. 5.0 5.1 Sciolino, Elaine (1993-06-15). "U.S. Rejects Notion That Human Rights Vary With Culture". p. A1