Constantinus Petri f. Cabaphes (Graece: Κωνσταντίνος Πέτρου Καβάφης; Anglice: Constantine P. Cavafy; natus Alexandriae in Aegypto 29 Aprilis 1863; vitae defunctus Alexandriae 29 Aprilis 1933) fuit diurnarius et poeta magni momenti Graecus.

Cabaphes anno fere 1900.

Vita recensere

Cabaphes natus est Alexandriae in Aegypto, patri mercatori diviti. Patre autem anno 1870 mortuo, opus erat ut familia in Liverpolium Britanniae migraret. Cum ei anno 1882 Alexandriam remigrarent, anno 1885 odio in peregrinos saeviente et ad tumultum incitante, coacti sunt et iterum se Constantinopolin effere. Denique Cabaphae contigit ut Alexandriam regrederetur, ubi totam vitam reliquiam peregit.

Diurnarii munere in principio fungebatur, dein triginta annos magistratus Aegyptii. Annis a 1891 ad 1904, carmina amicissimorum gratia luci dabat, modicas laudes vitae suae accipiens. Anno 1933, mortui Cabaphae fama aucta est, et nunc poeta summus huius aetatis Graecitatis esse late habetur.

Opera recensere

Cabaphae opera facta est ut poesis Graeca revivisceret et ab omnibus et domi et per orbem agnosceretur. Poemata solent breviter sed intime hominum (aut fictorum aut verorum) vel cultuum civilium mores depingere, qui magnas partes in cultu civili Graeco egerant. Dubia futura, voluptates sensuales, mores et psychologia hominum singulorum, homosexualitas, et nostalgia sunt themata praecipua. Vitam reclusam agens, paene omnino ignotus erat usque ad summos dies. Praeter argumenta tempori suo insolita, carmina versuta et versitili arte componuntur, quae per translationem modo aegre elucet. Hodie carmina sua in scholis Graecis docentur.

Bibliographia recensere

Cabapha vivo, carmina selecta in parvis libellis, ex suo impressis tantum edebantur. Primus liber publicus erat Ποιήματα (Poemata) (Alexandriae, 1935).

Eruditio

Carmina nonnulla recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Constantinum Cabaphem spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon