Conradus Koch (vulgo Wilhelm Carl Johann Konrad Koch) Germanos pila pedibus impulsa ludere instituit.

Quid Magirus de ludendo senserit recensere

Grammaticus Brunsvicensis linguam Latinam Graecamque docuit sollicitatus interdum, quod pueri non satis exercerentur, ludique cupidus inveniendi, ad quem vel hieme ante urbem educi possent. Magister enim fuit neque immemor disciplinae, quamobrem ei, qui virtute puerorum animos instituendos esse censeret, ludos etiam campumque neglegendum non esse scripsit. Quo loco ingenia spatium habere, ut bonis artibus excolendis crescerent. Id ut contingeret, optimo ei exemplo fieri videbatur, quo modo Angli pila ludere solerent. Nam pueros, si pila pedibus propulsa certarent, etiamsi strenuo et campestri ludo iam non essent assueti, quantum oblectamenti abiecissent, id cito recuperaturos esse.

De pediludio in Germaniam illato recensere

Collega autem Magiri folliculum ex Anglia attulerat, quem anno 1874. ante portas Brunsvici parvo in campo, ubi milites in armis exerceri solebant, autumnali die inter discipulos suos proiecerunt. Hac igitur hora Germani pediludio studere coeperunt.

Nexus externi recensere