Conradus Giaquinto (Italice Corrado GiaquintoMelphictae 18 Februarii 1703Neapoli 1765) fuit pictor rococo Italicus.

Wikidata Conradus Giaquinto
Res apud Vicidata repertae:
Conradus Giaquinto: imago
Conradus Giaquinto: imago
Nativitas: 8 Februarii 1703; Melphicta
Obitus: 18 Aprilis 1766; Neapolis
Victoria Galateae. Tabula Corradi Giaquinto, circa 1752.
Farinelli, praeclarissimus saeculi duodevicensimi castratus et cantor operaticus. Tabula Corradi Giaquinto.

Vita recensere

Corradus Giaquinto puer, Melphictae natus, Xaverio Porta (ca. 1667–1725), mediocri pictori loci, addictus est, pro cursu religioso quem parentes in animo habebant. Ante mensem Octobrem 1724, Melphictam reliquit, et cum aequalibus Francisco de Mura (1696–1784) et Iosepho Bonito (1707–1789), ab 1719 ad 1723 in fecunda Francisci Solimena officina Neapolitana, cum Solimena ipso vel Nicolao Maria Rossi eius discipulo laboravit. Inquietus Neapole, Romae (1723–1753), Augustae Taurinorum (1733 et 1735–39), Matriti (1753–1761) habitavit.

Bibliographia recensere

  • Urrea, Jesús. 1977. La pintura italiana del siglo XVIII en España. Universidad de Valladolid
  • Wittkower, Rudolf. 1993. Pelican History of Art, Art and Architecture Italy, 1600–1750. Capitulum 14. Penguin Books Ltd.

Nexus externus recensere

 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!