Columbia est maximum regionis Pacificae boreo-occidentalis flumen. In montibus Saxosis Columbiae Britannicae oriens, ad boreo-occidentem, dein ad meridiem in Vasintoniam fluit, postea se ad occidentem vertit, maiorem partem finis inter Vasintoniam et Oregoniam formans, postremo in Oceanum Pacificum effluit. Flumen est 2000 chiliometra longum; maximum flumen quod in Columbiam fluit est flumen Snake. Totum systema fluviorum, in septem civitates Civitatum Foederatarum et unam provinciam Canadae patens, et paene omnem Planitiei Columbianae partem persectans, circiter tam magnum est quam Francia.

Tabula geographica Columbiae et amnium quae in eam influunt.

Vide etiam paginam discretivam: Columbia (discretiva)

Columbia quartum a maximo volumen omnium fluviorum Civitatum Foederatarum habet, et maximum ex fluviis qui in Pacificum effluunt. Propter magnam fluctionem et clivum satis praecipitem multam energiam electricam generare potest. Quattuordecim moles hydroelectricitae in flumine principali et aliae in fluviis influentibus plus potentiae hydroelectricae creant quam omnia alia flumina Americana.

Aliquot milia annorum Columbia fluviique influentes maximi momenti fuerunt in humano cultu et oeconomia regionis. In eis ab antiquitate variae gentes se vexerunt, inter se commercium habentes. In systemate habitant multae species piscium anadromorum, qui inter aquam dulcem fluviorum et oceani Pacifici aquam salsam migrant. Quibus piscibus, praecipue Oncorhynchis, multae gentes indigenae victitabant, nonnullis per longa spatia ad Columbiam peregrinantibus ut pisces mercarentur.

Exeunte saeculo duodevicensimo, privata navis Americana prima praeter indigenas flumen intravit, quam secuta est navis Britannica, quae ultra iugum litoris Oregoniensis in flumen Willamette navigavit. Sequentibus annis. pellium mercatores saepissime in Columbia vehebantur. Exploratores terrestres in vallem Willamette per Columbiae fauces amoenas sed periculosas, et coloni Americani vallem considere coeperunt, terrestrem et fluvialem vias sequentes. Naves vaporariae in flumine navigantes oppida coniunxerunt et commercium facilius rediderunt. Saeculo undevicensimo, vectura a viis ferriis iuxta flumen structis adiuta est.

Saeculo undevicensimo exeunte, res publica et societates privatae pluribus modis flumen commutantes, potestatem eius usurpare coeperunt. Ad navigationem navium adiuvandam cataractae in Columbia inferiori et amnibus influentibus constructae sunt, et varii tractus fluminis cribrati sunt ad navigationis cursus amplificandos. Saeculo vicensimo ineunte, moles trans flumen exstructae sunt ad electricitatem generandam, navigationem adiuvandam, agros irrigandos, ac inundationes vitandas. Hodie in Civitatibus Foederatis receptacula aquae a molibus inclusae fere alternis chiliometris secundum flumen iacent, magnis partibus in Canada quoque inclusis. Energia nuclearis in duobus locis generata est. Multis annis plutonium armis nuclearibus producta est in situ Hanford, qui nunc situs nuclearis contaminatissimus omnium Civitatum Foederatarum est. Pollutio ab industria humana facta et inclusio fluminis vim gravissimum in circumiectis naturalibus habuerunt.

Amnes influentes recensere

Bibliographia recensere

  • Cody, Robin. 2012. Voyage of a Summer Sun: Canoeing the Columbia River. Corvallis Oregoniae: Oregon State University Press. ISBN 9780870716614.
  • MacGibbon, Elma. 1904. Leaves of Knowledge. Washington State Library's Classics in Washington History collection. ISBN 9781110684953. Shaw & Borden. DJVU.