Collectio pittaciorum est collectio pittaciorum cursualium et rerum coniunctarum. Cum philatelia cognata est, quae est studium pittaciorum. Una est e gratissimis mundi populo avocamentis ex saeculo undevicensimo exeunte, cum hodiernus cursus publicus rapide cresceret.[1] Collectio pittaciorum facta est avocamentum collectorum paene perfectum quia pittacia nova semper distribuuntur cum quaeque civitas suas proprietates per pittacia divulgare petiit. Quia nonnulla pittacia rara fiunt, internationalis pittaciorum mercatura viget.

Philatelista. Pictura Francisci Barraud (1929).
Imago obliqua Victoriae Reginae in pittaciis Imperii Britannici saeculo undevicensimo exornare solebat, hic in semiasse Insularum Falklandiarum (1891).
Magna exhibitio pittaciorum bourse habens ubi collectores et negotiatores coeunt.

Niger As, primum mundi pittacium cursuale, a Britanniarum Regno anno 1840 distribui coepit. Iuvenem Victoriam Reginam effinxit. Sine perforationibus (imperforatum) factum est, et ergo opus erat chartam pittaciorum forficibus secare. Exempla Nigri Assis non adhibita rarissima sunt, sed exempla adhibita quotidiana sunt, emique possunt pro $20 ad $200.

Collectores notabiles recensere

 
Album pittaciorum Ioannis Lennon.

Nonnulli monarchae Europaei pittacia assidue collegebant, inter quos Georgius V Britanniarum Regni et Carolus II rex Romaniae. Georgius V, qui unam possedit ex pretiosissimis pittaciorum collectionibus, praeses Societatis Regiae Philatelicae facta est. Eius collectio hereditate excepit Elizabeth II Regina, quae, quamquam non philatelista intentissima, collectionem curat tegminum diei primi Britannicorum et Consortionis Populorum quam anno 1952 coepit.[2]

Fridericus Mercury, cantor gregis Queen, pittacia puer collegit; eius puerile pittaciorum album nunc in collectione Musei et Archivi Cursualis Britannici conservatur.[3] Ioannes Lennon, socius gregis The Beatles, etiam puer fuit collector pittaciorum; cuius album pittaciorum a Museo Cursuali Nationali conservatur.[4]

In America, Franklinus D. Roosevelt, tricensimus secundus praeses Civitatum Foederatarum, insigniter fuit collector pittaciorum; cum praeses esset, nonnulla pittacia commemorativa Americana revera designavit.[5] Ayn Rand senex fuit collector studiosissima.[6] Nonnulli ludiones athletaeque famosi collectores sunt.

Notae recensere

  1. Vickers, Marcia (15 December 1996). "Delivery Isn't Guaranteed, but Stamps Are Turning Profits". New York Times 
  2. Courtney 2004:303.
  3. "Famous Philatelists". The British Postal Museum & Archive .
  4. "John Lennon - The Lost Album". National Postal Museum .
  5. "FDR–Stamp Collecting President". National Postal Museum .
  6. "Why I Like Stamp Collecting", Minkus Stamp Journal, 1971 [1], cf. "The new Ayn Rand companion", Mimi Reisel Gladstein, p. 130, Greenwood Publishing Group, 1999, ISBN 0-313-30321-5.

Bibliographia recensere

  • Cabeen, Richard McP. 1979. SStandard Handbook of Stamp Collecting. Sicagi: Collectors Club of Chicago. ISBN 0-690-01773-1.
  • Courtney, Nicholas. 2004. The Queen's Stamps: The Authorised History of the Royal Philatelic Collection. Londinii: Methuen. ISBN 0-413-77228-4.
  • Klug, Janet. Guide to Stamp Collecting. Smithsonian/Collins. ISBN 0-06-134139-8 (Children's/Young Adult)
  • Nankivell, Edward J. 1902. Stamp Collecting as a Pastime: Stanley Gibbons Philatelic Handbooks. Dodo Press. ISBN 1-4065-3058-1. Situs interretialis.
  • Phillips, Stanley. 1983. Stamp Collecting: A guide to modern philately. Ed. retractata. Londinii: Stanley Gibbons. ISBN 0-85259-047-4.
  • Watson, James. How to start Stamp Collecting. Londinii: Stanley Gibbons. ISBN 0-85259-617-0.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad philateliam spectant.