Collagenum est proteina praecipuum textus conexivi animalium, quo massa corporis mammalium maxime abundat (26% totius massae proteinorum; in homine c. 6% ponderis corporis). Collagenum ubique invenitur, sicut in musculis, cartilagine, vasis sanguineis, cornea oculi, disco intervertebrali, intestinis. Collageni species duodetriginta sunt, quae ordine aminoacidorum paululum inter se differunt et in textibus unius cuiusque speciei propriis inveniuntur. Plurimum collageni speciei I in osse sed etiam in tendinibus, ligamentis, dermide, cuti est. Collageni speciei II plurimum in cartilagine, speciei III autem in textu adiposo reperitur. Fibrae collageni tensioni mire restere possunt.

Nisi huic ballatrici satis collagenorum potiorum esset, tanta arte ballare nequiret.
Figura triplicis helicis tropocollageni.

De fibris recensere

Fibrae collageni nascuntur ex procollageno, quod ex cellulis textus conexivi, praesertim fibroblastis, exsistit. Quae enim cellulae procollagenum in spatium externum excernunt una cum enzymis, quae ibi procollagenum in tropocollagenum findunt. Fibrae autem tropocollageni aliae iuxta alias positae natura inclinant mutuo complexu implicari ita ut covalentia inter fibras vincula efficiantur.

De moleculari structura recensere

 
Hydroxyprolinum frequenter in collageno inventum.

Structura primaria collageni , hoc est sequentia aminoacidorum, sui generis estː nam tertium quemque locum glycinum occupat, inter quos plerumque prolinum et hydroxyprolinum (hoc est prolinum cui per acidum ascorbum appendix -OH adnexa est) inseruntur sed etiam lysinum. Ita catena e triplicibus constat (plerumque Glycinum-Prolinum-Hydroxyprolinum) et helicem angustam laevorsum sese volventem format in qua pars lateralis glycini semper mediam helicem spectat, dum partes laterales ceterorum aminoacidorum extrorsus spectant (structura secundaria). Tres helices huiusmodi in reticulo endoplasmatico cohaerent ut tropocollageni moleculam efficiant, quae helix triplex dici potest dextrorsum sese volvens (structura quaternaria). Helices per pontes covalentes cohaerent postquam nonnulla aminoacida mutationes enzymis moderatas acceperint (ut oxidationem lysinorum in hydroxylysina)[1].

De pathologia recensere

Collagenum sive per mutationem geneticam sive ob enzymaticam penuriam deficiens multorum morborum causa invenitur e quibus notissimi sunt osteogenesis imperfecta cum ossa fragilia et depravata sunt, et scorbutus qui e vitamini C penuria oriri solet. Ehlers-Danlos syndroma quoque et arthrosis quoddam genus ad collagenum vitiosum referuntur.

Notae recensere

  1. Charlotte Pratt et Kathleen Cornely, Essential Biochemistry, Wiley, 2018ː V.3. In versione Francogallica, De Boeck, 2019 pp.136-140.

Plura legere si cupis recensere

 
Hydroxylysinum, molecula quae pontes inter helices efficit.

Nexus externi recensere