Coitus oralis voce omnes actus sexuales continentur, inter quos ore, lingua, iugulo utuntur amantes ad membra genitalia incitanda. Siquis in actu mentulam in ore habet, id schema appellatur fellatio. Vir et femina, qui fellant, fellator et fellatrix appellantur. Siquis cunnum lingit, ea tandem appellatur cunnilinctio.

Fellatio

Cunnilinctio recensere

Cunnilinctio (ab obscaena cunni voce et a lingendo) est actus utendi ore ac lingua ad stimulanda feminae genitalia, inprimis clitorem. Siquidem minus quam tertia pars feminarum arrigunt facile in coitu, masturbatione et cunnilinctione alia via possunt contingi gaudia.

Fellatio recensere

Fellatio est incitatio oralis mentulae, qua glans penis erecti in os inici solet, dum reliquae penis partes manibus palpantur; testes et penis quoque toti lingi possunt. Saepe fellatur ad erectionem incitandam coitumque praeparandum (cf. enim Hor. epod. 8, 19 sq.: quod (sc. fascinum) ut superbo provoces ab inguine, ore allaborandum est tibi). Qui fellatur, liquorem prae-eiaculatorium cum saliva fellantis ita commingere solet, ut mentula humidior et ludus ipse iucundior fiat.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad coitum oralem spectant.