Cocytus[1] (Graece Κωκυτός, a verbo κωκύω, "fleo") in fabulis Graecis est fluvius inferorum, qui ex Styge profluens cum Pyriphlegethonte in Acherontem fluit. Fluvius fabulosus appellatus est ex Cocyto fluvio qui in Thesprotia regione Epiri prope Necyomanteum in Acherontem fluit.

Vergilius variis locis in Aeneide mentionem Cocyti facit:

tenent media omnia silvae,
Cocytusque sinu labens circumvenit atro.[2]

Hinc via Tartarei quae fert Acherontis ad undas.
turbidus hic caeno vastaque voragine gurges
aestuat atque omnem Cocyto eructat harenam.[3]

Anchisa generate, deum certissima proles,
Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem,
di cuius iurare timent et fallere numen.[4]

illa autem attollit stridentis anguibus alas
Cocytique petit sedem supera ardua linquens.[5]

Notae recensere

  1. Cōcȳtus vel Cōcȳtos, m. Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter; Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968–1982).
  2. Publius Vergilius Maro, Aeneis, 6.131–32.
  3. Ibid., 6.295–97.
  4. Ibid., 6.322–24.
  5. Ibid., 7.561–62.

Bibliographia recensere

  • Schlapbach, Karin et Strauch, Daniel. "Cocytus". In Brill's New Pauly, editione interretiali. 2006.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cocytum spectant. (hic nexus fractus videtur)