Cochleatorstrum[1] est instrumentum, aut manuale aut electricum, quod ad cochleas instruendas amovendasque adhibetur. Solito cochleatorstro simplici sunt manubrium et hastile, extremo fine quem utens in caput cochleae inserit antequam manubrium torquet.

Cochleatorstrum rimosum.
Variae cochleatorstrorum Robertsonianorum magntudines.
Cochleatorstra "manubriis perfectis."
Cochleatorstrum Robertsonianum.
Cochleatorstrum manubrio laticis.
Capita Phillipsiana et Frearsoniana comparata.

Hastile plerumque chalybe robusto fabricatur ut inclinationi ac torquendo resistat. Apex durus reddi potest ut usui resistat. Manubria plerumque ligno, metallo, plasticove fabricantur,[2] et saepe transversa sunt hexagonalia, quadrata, vel ovata ad comprehensionem meliorem faciendam atque ad instrumentum prohibendum ne depositum volvat.

Nonnullis cochleatorstris manualibus sunt capita quae, ut sese accommodent ad contactum in extremo hastilis fine situm, permutari possunt. Quibus saepe sunt manubria cava, quibus varia capitum genera et magnitudines sunt.

Notae recensere

  1. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 649, s.v. screwdriver.
  2. "Archived copy" .

Bibliographia recensere

  • Bruce, Sinclar. 1969. "At the Turn of a Screw: William Sellers, the Franklin Institute, and a Standard American Thread." Technology and Culture 10: 34.
  • Capotosto, Rosario. 1996. "Screwdriver Basics." Popular Mechanics 173, no. 12 (December): 82–83. ISSN 0032-4558.
  • Dixit, Uday Shanker, Manjuri Hazarika, et J. Paulo Davim. 2017. A Brief History of Mechanical Engineering. Springer International Publishing.
  • Hanson, Anders. 2010. Screwdrivers. Edinae Minnesotae: ABDO Publishing Company. ISBN 9781604535853.
  • Rybczynski, Witold. 2000. One Good Turn: A Natural History of the Screwdriver and the Screw. Novi Eboraci: Scribner. ISBN 978-0-684-86729-8. LCCN 00036988. OCLC 462234518.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad cochleatorstra spectant.