Decimus Clodius Septimius Albinus aut simpliciter Clodius Albinus (natus circa annum 150;[1] mortuus die 19 Februarii 197 Lugduni) fuit usurpator qui contra imperatorem Romanum Septimium Severum ab anno 195 usque ad mortem regnavit.

Aureus Clodii Albini

Vita privata recensere

Clodius Albinus ordine senatorio natus cursum honorum militarem coepit. Nihil certi de ea re novimus, quamquam Historia Augusta (in "Vita Clodii Albini") multa, sed omnia ficta, narravit. Eum consulem suffectum circa annum 187 fuisse verisimile est. Sed certe anno 191 ad usque 193 legatus Augusti pro praetore Britanniae fuit.

Imperator recensere

Paulo post 9 Aprilis 193 a Septimio Severo Caesar factus est, ut Clodius Albinus eum contra Pescennium Nigrum adiuvaret. Anno 194 cum Septimio Severo etiam consulatum gessit. Cum Decembri 195 Septimio Severo auctore senatus eum hostem declaravit, homines 15 Decembris in Circo Maximo contra bellum civilem demonstraverunt[2]. Aut 195 exeunte aut 196 ineunte Clodius Albinus se in Britannia Augustum declaravit. Anno 197, postquam pugna apud Lugdunum victus est, se ipsum necavit. Cum eo uxor Asella et duo filii necati sunt[3].

Indoles recensere

De Clodii Albini indole has res loquitur auctor Historiae Augustae (sed an verae sint non liquet): "Gulosum eum Cordus ... fuisse dicit, et ita quidem ut pomorum tantum hauserit quantum ratio humana non patitur: nam et quingentas ficus passarias, quas Graeci callistruthias vocant, ieiunum comedisse dicit et centum persica Campana et melones Ostienses decem et uvarum Labicanarum pondo viginti et ficedulas centum et ostrea quadringenta. Vini sane parcum fuisse dicit; quod Severus negat, qui eum adserit ebrium etiam in bello fuisse. Cum suis ei numquam convenit vel propter vinulentiam, ut dicit Severus, vel propter morum acrimoniam. Uxori odiosissimus fuit, servis iniustus, atrox circa militem."[4]

Fontes recensere

Notae recensere

  1. Secundum epistulam fictam apud Historiam Augustam citatam, natus est die 25 Novembris.
  2. Cassius Dio, Res Gestae LXXV 4,1
  3. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 160-161
  4. Historia Augusta "Clodius Albinus" 11.1-6

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Clodium Albinum spectant.

Bibliographia recensere

  • Géza Alföldy, "Herkunft und Laufbahn des Clodius Albinus in der Historia Augusta" in Bonner Historia-Augusta-Colloquium 1966/1967 ed. Johannes Straub (Antiquitas, Series 4: Beiträge zur Historia-Augusta-Forschung, 4; Bonnae: Habelt, 1968) pp. 19–38
  • Janine Balty, Essai d'iconographie de l'empereur Clodius Albinus Bruxellis, 1966. (Collection Latomus, 85)
  • Ursula Schachinger, "Clodius Albinus. Programmatischer Friede unter der Providentia Augusti" in Rivista storica dell'antichità vol. 26 (1996) pp. 95–122
Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus


Antecessores:
Quintus Pompeius Sosius Falco et Gaius Iulius Erucius Clarus Vibianus II
Consul
194
cum
Imp. Caesare Lucio Septimio Severo Pertinace Augusto II
Successores:
Publius Iulius Scapula Tertullus Priscus et Quintus Tineius Clemens