Cleopatra II (Graece Κλεοπάτρα, nata anno 185 a.C.n.; mortua 116 a.C.n.), filia Ptolemaei V et Cleopatrae I, fuit regina Aegypti. Anno 175 a.C.n. Ptolemaeo VI fratri suo nupsit, cui quattuor liberos peperit: Ptolemaeum VII Eupatorem, Cleopatram Theam, Cleopatram III, filiumque ignoti nominis. Marito anno 145 a.C.n. mortuo, Ptolemaeo VIII fratri secundo nupsit, qui anno 142 a.C.n. eius filiam, nepotem suam Cleopatram III in matrimonium duxit et eam consortem regni fecit. De hac re irata, Cleopatra II anno 132 a.C.n. bellum civile contra Ptolemaeum VIII movit, sed anno 124 a.C.n. cuncti regentes Aegypti reconciliati sunt. Paulo post mortem Ptolemaei VIII anno 116 a.C.n., mortem obiit ipsa.

Wikidata Cleopatra II (regina Aegypti)
Res apud Vicidata repertae:
Cleopatra II (regina Aegypti): imago
Cleopatra II (regina Aegypti): imago
Nativitas: 185 a.C.n.;
Obitus: 116 a.C.n.;
Patria: Aegyptus antiqua

Familia

Genitores: Ptolemaeus V; Cleopatra I
Coniunx: Ptolemaeus VI, Ptolemaeus VIII
Proles: Ptolemy Eupator, Cleopatra Thea, Cleopatra III, Ptolemaeus VII, Ptolemy Memphites
Familia: Ptolemaei

Nexus interni

Nexus externi recensere

  • Cleopatra II in Livius.org (Anglice)
  • Cleopatra II in sapere.it (Italiane)