Wikidata Claudia Anna Costea
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 25 Februarii 1967; Bucaresta
Patria: Romania
Nomen nativum: Claudia Ana Moarcăș

Familia

Coniunx: Doru Romulus Costea

Claudia Anna (Dacoromanice Claudia-Ana) Costea (nata nomine Claudia-Ana Moarcăș die 25 Februarii 1967) iuris prudens atque rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Iuventus et munus recensere

Postquam scholam absolvit, annis 1986 - 1990 apud Universitatem Bucarestensem atque deinde ad annum 1991 apud Scholam Genevensem iurisprudentiae studebat. Ab anno 1990 advocata fuit. Anno 1993/94 apud administerium rerum exterarum Romaniae operam dedit atque anno 1997 ab Universitate Bucarestensi doctor iurisprudentiae promota est. Ab anno 1995 diversis in universitatibus Bucarestae professor fuit.

Vita politica recensere

Die 17 Novembris 2015 ministra laboris in consilio ministrorum Daciani Cioloş est. Hoc in munere Rovanae Plumb successit[1]. Die 16 Aprilis 2016 propter controversiam de pretiis ministrorum publicorum se a magistratu recessit[2]. Die 20 Aprilis ei Dragoş Pîslaru successit[3].

Familia recensere

Costea marito Doru Romulo Costea legato Romaniae nupsit atque filium habet.

Nexus externi recensere

Notae recensere

  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.