Classificatio fossilium vestigialium

Classificatio fossilium vestigialium est quodlibet nonnullorum systematum fossilium vestigialium pro variis propositis digerendorum. Vestigia animalium plantarumque taxinomice (a morphologia), ethologice (a moribus), toponomice (a toponomia) classificari possunt, praecipue secundum eorum coniunctionem cum planitiebus sedimentariis quae ea circumiciunt. Praeter res egregias, phylogenetica fossilium vestigialium classificatio est incommoda quod plantae et animalia nescimus quae plurima fossilia vestigialia effecissent.

Classificatio taxinomica recensere

Taxinomica fossilium vestigialium classificatio par est taxinomicae organismorum classificationis sub International Code of Zoological Nomenclature.? In nomenclatura fossilium vestigialium, binomen Latinum adhibetur, sicut taxinomia animalium et plantarum, genere et nomine specifico utens. In commentariis de fossilibus vestigialibus, genus ichnogenus, et species ichnospecies, appellantur, ex praefixo ichno- ex Graeco ιχνος, 'vestigium' significans. Nomen litteris inclinantibus usitate scribitur, cum citatione auctoris et anni divulgationis. Verba ichnogenus et ichnospecies usitate igen. et isp. contrahuntur.

Plurimi investigatores fossilia vestigialia solum ad gradum ichnogeneris circumscribunt secundum fossilia vestigialia quae uniuscuiusque morphologia similia sunt, sed subtiles habent diversitates. Aliqui autem auctores hierarchias involutas ad ichnosuperclassem aedificant, de singulis agentes ut ichnosuperordines et ichnoinfraclasses agnoscant (e.g., apud [1]), sed tales conatus sunt controversi.

Fossilia vestigialia in casibus classificationis phylogeneticae optimae spei satis singula ostendunt ut fabricatores concludantur, sicut perforationes? bryozoorum, magna fossilia vestigialia sicut Cruziana (per trilobitas effecta), et vestigia vertebratorum; plurima autem fossilia vestigialia satis multiplicibus singulis carent ad sustinendam talem classificationem.

Classificatio ethologica recensere

Systema Seilacherianum recensere

 
Perforationes ab Entobiis effectae et encrusters in hodierna testa bivalvi ex Carolina Septentrionali; exemplum domichniae.

Adolphus Seilacher fuit primus qui ethologicum proposuit fundamentum classificationis fossilium vestigialium late acceptae.[1][2] Sailacher observavit plurima fossilia vestigialia ab animalibus generari per quamlibet ex quinque praecipuis actionibus, quae itaque nominavit:

  • Domichnia, structurae domesticae quae organismorum positiones vitae ostendunt; exempli gratia, cuniculi vel perforationes suspension feeders? sub superficie, quae fortasse sunt communissimae classium ethnologicarum statutarum.
  • Fodinichnia, indicia vestigiorum vescendi, dum organismi alimentum petentes sedimentum conturbant, plerumque a deposit feeders? generata, dum per sedimenta mollia terebrant, structuram 3D conformantes.
  • Pascichnia, alius vestigiorum pascendi modus, in quo trophic guild? ad rem spectans sunt grazers?. Proprietates 2D generant cum superficiem substrati duri vel mollis pervagantur ut alimentum obtineant.
  • Repichnia, vestigia locomotorica?, quae indicia organisomorum ad unam stationem ad aliam movendorum, plerumque in linea recta vel paene recta vel aliquando flecta. Plurima vestigia quae ad organismum disertum adsignantur in hac categoria sunt, sicut viae vestigiales a variis arthropodis et vertebratis effectae.[3]

Aliae classes ethologicae recensere

Post introductionem categoriarum ethologicarum, aliquae classes ethologicae excogitatae et receptae sunt:

  • Agrichnia,[5] vestigia "hortorum cultorum" appellata, quae sunt reticula cuniculorum ad captandas meiofaunas migrantis vel fortasse ad culturanda bacteria conformata.
  • Equilibrichnia,[7] cuniculi intra sedimentum qui indicia ostendunt organismorum ad variationes velocitatis sedimentationis respondentium.
  • Fugichnia,[8] "vestigia effugii," cum organismi conantur defugere sepulturam per subitos magnae sedimentationis eventus conformata, sicut flumina turbiditatis (turbidity currents).

Alii greges ethologici propositi sunt, sed communitas ichnologica plurimos neglecti sunt. Nonnulla ex eis propositis offensis sunt:

  • Chemichnia, modus agrichniorum ad casus culturae bacteriorum adhibitus.
  • Cecidoichnia, vestigia plantarum in quibus gallae in planta post interactionem cum animalibus, bacteriis, vel aliis plantis apparent.
  • Cursichnia, subgrex repichniorum: vestigia ab habitu rependi vel ambulandi generata.
  • Fixichnia, vestigia ab organismis sessilibus deposita qui se ad substratum durum adfixerunt.
  • Mordichnia, grex praedichniale, quod indicia mortis praedae propter oppugnationem ostendit.

Fixichnia[10] est fortasse grex cui est mox accepturus est. Fortasse etiam tria vestigia plantarum (cecidoichnia, corrosichnia, sphenoichnia) agnoscentur.[11]

Classificatio toponomica recensere

Alia classificationis fossilium vestigialium ratio est spectare ad eorum coniunctionem ad sedimentum originis. Martinsson[12] latissime acceptum talium systematum proposuit, in quo quattuor classes distinctas agnoscit:

  • Endichnia, vestigia quae omnino intra medium formae inveniuntur, et ergo possunt effici ab organismo infaunali.
  • Epichnia, vestigia super strata originis inventa, iuga et canales ab organismis benthicis generati, vel cuniculi infaunales qui ab erosione expositi sunt; adversus hypichnia.
  • Exichnia, vestigia quae ex materia a medio circumiecto efficiuntur.
  • Hypichnia, iuga et canales in soliis originis apud eorum interfacies cum aliis stratis; adversus epichnia.

Aliae classificationes propositae sunt,[13][14][15] sed nullae procul ab hac classificatione vagantur.

Notae recensere

  1. A. Seilacher (1953) Studien zur paläontologie: 1. Über die methoden der palichnologie, Neues Jahrbuch fur Geologie und Paläontologie, Abhandlungen 96: 421-452.
  2. A. Seilacher (1964), "Sedimentological classification and nomenclature of trace fossils," Sedimentology 3: 253-256.
  3. A. Seilacher (1967), "Bathymetry of trace fossils," Marine Geology 5: 413-428.
  4. T. M. Bown et B. C. Ratcliffe (1988), "The origin of Chubutolithes Ihering, ichnofossils from the Eocene and Oligocene of Chubut province, Argentina," Journal of Paleontology 62: 163-167.
  5. A. A. Ekdale, R. G. Bromley, et S. G. Pemberton (1984), "Ichnology: Trace fossils in sedimentology and stratigraphy," Society of Economic Paleontologists and Mineralogists Short Course, 15.
  6. J. F. Genise et T. M. Bown (1991), "New Miocene scarabaeid and hymenopterous nests and Early Miocene (Santacrucian) palaeoenvironments, Patagonian Argentina," Ichnos 3: 107–117.
  7. R. G. Bromley, Trace fossils: biology and taphonomy (Londinii: Unwin Hyman Ltd, 1990).
  8. S. Simpson, "The morphological classification of trace fossils," in The study of trace fossils, ed. R. W. Frey (Novi Eboraci: Springer-Verlag, 1975), 39-54.
  9. A. A. Ekdale (1985), "Palaeoecology of the marine endobenthos," Palaeogeography, Palaeoecology, Palaeoclimatology 50: 63-81.
  10. J. D. de Gibert, R. Domènech, et J. Martinell (2004) "An ethological framework for animal bioerosion trace fossils upon mineral substrates with proposal of new class, fixichnia," Lethaia 37 (4): 429-437.
  11. R. Mikuláš (1999), "Notes on the concept of plant trace fossils related to plant-generated sedimentary structures," Veštník Ceského geologického ústavu 74: 39-42.
  12. A. Martinsson (1970) "Toponomy of trace fossils," in Trace fossils, Geological Journal, special issue, ed. T. P. Crimes, et Harper, 3: 323-330.
  13. A. Seilacher (1964), "Sedimentological classification and nomenclature of trace fossils," Sedimentology 3: 253-256.
  14. C. K. Chamberlain (1971) ,"Morphology and ethology of trace fossils from the Ouachita Mountains, southeast Oklahoma," Journal of Paleontology 45: 212-246.
  15. S. Simpson (1957), "On the trace fossil Chondrites," Quarterly Journal of the Geological Society of London 112: 475-499.

Nexus interni

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad zoologiam spectat. Amplifica, si potes!