Civitas Esperantica (Lingua Esperantica Esperanta Civito) communitas internationalis quaedam democratica foederalisque est. Fundata est die 10 Augusti 1998 in La Chaux-de-Fonds in Helvetia. Constitutio eius promulgata est diei 2 Iunii 2001 Sablonetae, cui omnia pactum istud servantia instituta[1] consentiebant.

Scopi recensere

Civitatis Esperanticae scopus principalis est augenda fortitudo inter Esperantistas, qui de officialis status Esperantici absentia doleant. Saltem emolumentum cultus civilis edicationisque incolarum suarum Civitas Esperantica promovere atque fovere studet. Mundi visio certa (quoad politicam, religionem etc.) nulli incolae praescribitur. Struitur tamquam subiectum iuris internationalis territorii egens ad instar Ordinis Hospitalis. Ius soli etSius sanguinis substituuntur iure sermonis, i.e. idiomatis interethnici neutralis Esperantici.

Tres argumentorum columnae fundamentales sunt hae:

  • Homines sermonis eiusdem sortem eandem habent.
  • Lingua Esperantica idioma multis hominibus ubique in orbe terrarum dispersis commune est, quod libere sese evolvebat floretque iam inde ab anno 1887.
  • Cum aliae associationes res linguisticas anteponerent, Civitas Esperantica definitionem propriae personae et identitatem Esperanticarum idearum fautorum magis provehit.[2]

Notae recensere

  1. Exempli gratia: Sennacieca Asocio Tutmonda, Akademio de Esperanto, Esperanta PEN-Centro, Esperantista Kulturdomo Razgrad, E-Societo Vraca, Itala Interlingvistika Centro, Kultura Centro Esperantista, Teatro Espero Varsovio, Heroldo de Esperanto, Literatura Foiro
  2. Tractatio apud destobesser.com, sermone Theodisco pacta

Nexus externi recensere