Cien años de soledad ('Centum solitudinis anni') est mythistoria anno 1967 divulgata, a Gabriele García Márquez auctore Columbiano conscripta, quae fabulam septem aetatum familiae Buendia narrat, cuius patriarcha, Iosephus Arcadius Buendía, Macondum[1] condidit, oppidum in Columbia fictum.

Realismus magicus resque thematicae effecerunt ut haec mythistoria sit compositio repraesentiva magni momenti in Sonitu Americae Latinae in litteris annorum 1960 et 1970,[2] cuius stilus compositionis a modernismo in Europa et America Septentrionali et ab avant-garde in litteris Cubanis motus est.

Centum solitudinis anni, liber primum Boni Aëre ab Editorial Sudamericana mense Maio 1967 editus, in saltem triginta septem linguas conversus est, et plus quam 30 milliones exemplarium vendidit.[3][4] Mythistoria, auctoris magnum opus a criticis habita, late legitur, atque unum ex operibus maximi momenti in canone litterario Hispanico agnoscitur.[5]

De vita auctoris et themate fabulae recensere

Gabriel García Márquez fuit unus ex quattuor scriptoribus mythistoriarum Americae Latinae primum in Sonitu Americae Latinae annorum in litteris 1960 et 1970 comprehensis, quorum alii erant Marius Vargas Llosa Peruvianus, Iulius Cortázar Argentianus, et Carolus Fuentes Mexicanus. Libro Centum solitudinis anni (1967), García Márquez inclutus erat scriptor mythistoriarum in motu realismi magici inter litteras Americae Latinae.

Centum solitudinis anni, metaphorica et critica historiae Columbiae interpretatio, a civitate conditá ad rem publicam hodiernam, varias mythos nationales per fabulam familiae Buendía repraesentat,[6] cuius animus audax progenitorem progeniesque inter historicos Columbiae eventus traditionesque magni momenti interponit, inter quos colonialis modi vivendi reformatio liberalis et argumenta saeculi undevicensimi pro et contra; ferrivia in terras montanas adventa; bellum mille dierum[7]; dictio United Fruit Company,[8] negotii Americae Septentrionalis; cinema; autoraeda; et trucidatio arienarum, cum milites rectionis operarios operistitium facientís caederent.[9]

De lingua Latina in mythistoria Márquez recensere

Iosephus Arcadius Buendia, generis Buendia et Macondi urbis conditor, cum iam senuisset, demens factus est et solum Latine loquebatur, sed nemo in Macondo eum intellegebat. Propinqui eum ad castaneam magnam alligaverunt et ibi die noctuque sedebat. Interea pater Nicanorus, clericus catholicus, qui Macondi ecclesiam aedificabat, miraculum civibus monstravit: socolatae patellam biberat et in aerem super terram aliquantulum sublatus est. Saepe miraculum suum iteraverat, etiam cum sella, qua sedebat, volans, donec prope ad castaneam Iosephi Arcadii hoc fecit.

Hoc est simplicissimum. Homo iste statum quartum materiae invenit[10], — Iosephus Arcadius dixit.
Nego. Factum hoc existentiam Dei probat sine dubio[11], — pater Nicanorus, qui Latine sciebat, respondit.

Sic ceteri cognoverunt, qua lingua Iosephus Arcadius loqueretur. Nicanorus Iosephum Arcadium post hunc casum saepe visitabat et Evangelium ei Latine praedicare temptabat, at Iosephus Arcadius fidem Nicanori rationibus scientificis labefactabat et daguerreotypum Dei pro argumento postulabat. Multa post colloquia Nicanorus quaesivit, quomodo accidisset, ut Iosephus Arcadius tam prudens ad castaneam alligatus esset.

— Hoc est simplicissimum, — Iosephus Arcadius respondit, — quia demens factus sum.

Nexus interni

Notae recensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. "One Hundred Years at Forty" The Walrus (Canada), December 2007.
  3. "Author Gabriel Garcia Marquez dies," BBC, 17 Aprilis 2014.
  4. Bell-Villada 2002.
  5. Situs interretialis Academiae Regiae Hispanicae.
  6. McMurray 1969.
  7. Guerra de los Mil Días, 1899–1902.
  8. "American Fruit Company" in fabula.
  9. Wood 1990.
  10. Latine in libro Márquez.
  11. Latine in libro Márquez.

Bibliographia recensere

 
Stemma genealogicum familiae Buendia (Anglice signata).
 
Gabriel García Márquez anno 2002.
 
Gabriel García Márquez, auctor.
  • Bell-Villada, Gene H. 2002. Gabriel García Márquez's One Hundred Years of Solitude: A Casebook. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-514455-4.
  • Erickson, Daniel. 2009. Ghosts, Metaphor, and History in Toni Morrison's Beloved and Gabriel García Márquez's One Hundred Years off Solitude. Londinii: Macmillan. ISBN 0-230-61348-9.
  • Gullón, Ricardo. 1971. "Review: Gabriel García Márquez & the Lost Art of Storytelling." Diacritics 1, no. 1 (autumnus): 27–32.
  • Gullón, Ricardo. 1973. García Márquez o el olvidado arte de contar. Colección Jorge Ortega Torres. Matriti: Taurus. ISBN 84-306-9093-X.
  • Haberly, David T. 1990. Bags of Bones: A Source for Cien Años de Soledad, Baltimorae: The Johns Hopkins University Press.
  • Henríquez Torres, Guillermo. 2003. El misterio de los Buendía: el verdadero trasfondo histórico de Cien años de soledad. Bogotae: Editorial Nueva América. ISBN 958-9039-40-5.
  • Martin, Gerald. 2008. Gabriel Garcia Marquez: A Life. Londinii: Bloomsbury.
  • Maturo, Graciela. 1977. Claves simbólicas de Gabriel García Márquez. Boni Aëre: Editorial Fernando García Cambeiro.
  • McMurray, George R. 1969. "Reality and Myth in Garcia Marquez' Cien años de soledad." The Bulletin of the Rocky Mountain Modern Language Association 23, no. 4 (December): 175–181. doi:10.2307/1346518.
  • Mendoza, Jesús Luis. 1991. Análisis de Cien años de soledad. Bogotae: Editorial Voluntad. ISBN 958-02-0503-5.
  • Mendoza, Plinio Apuleyo. 2004. Der Geruch der Guayave: Gespräche mit Gabriel García Márquez. Francofurti apud Moenum: Fischer 2004, ISBN 3-596-16263-7.
  • Peralta Gómez, Andrés. 1996. Análisis literario de Cien años de soledad. Bogotae: Editorial Esquilo. ISBN 958-9235-83-2.
  • Peña Gutiérrez, Isaías. 1987. Manual de la literatura latinoamericana. Bogotae: Educar Editores. ISBN 9789580509936.
  • Pettey, John Carson. 2000. "Some Implications of Yellow and Gold in García Márquez's "One Hundred Years of Solitude": Color Symbolism, Onomastics, and Anti-Idyll." Revista Hispánica Moderna 53 (1): 162–178.
  • Rama, Ángel. 1985. La narrativa de Gabriel García Márquez: edificación de un arte nacional y popular. Bogotae: Colcultura. ISBN 958-612-074-0.
  • Saldívar, Dasso. 1998. Reise zum Ursprung: Eine Biographie über Gabriel García Márquez. Coloniae Agrippinae: Kiepenheuer und Witsch. ISBN 3-462-02751-4.
  • Soame, Sally. 2015. "The Secret History of One Hundred Years of Solitude." Vanity Fair, December 2015.
  • Sorela, Pedro. 1989. El otro García Márquez: los años difíciles. Bogotae: Editorial Oveja Negra. ISBN 958-06-0808-3.
  • Strausfeld, Mechthild. 1976. Aspekte des lateinamerikanischen Romans und ein Modell: "Hundert Jahre Einsamkeit." Hispanistische Studien, 3. Bernae et Francofurti ad Moenum: Lang. ISBN 3-261-01774-0.
  • Vargas Llosa, Mario. 1971. García Márquez: historia de un deicidio. Colección breve biblioteca de respuesta. Barcelona: Barral Editores.
  • Wood, Michael. 1990. Gabriel García Márquez: One Hundred Years of Solitude. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-31692-8.
  • Zuluaga Osorio, Conrado. 2005. García Márquez: el vicio incurable de contar. Colección 100 personajes/autores. Bogotae: Panamericana Editores. ISBN 9789583019593.

Nexus externi recensere

  Vicicitatio habet citationes quae ad Centum solitudinis anni spectant.

Curricula legendi recensere

Acroases et soni transscripti recensere