Christophorus Martinus Wieland (natus die 5 Septembris 1733 Achstetten-Oberholzheim apud Biberacum, mortuus die 20 Ianuarii 1813 Vimariae) fuit scriptor, interpres et editor Germanicus. Anno 1772 ab Anna Amalia procuratrix Saxoniae-Vimarii-Eisenach ducatus Vimariam vocatus est, ut iuvenem ducem Carolum Augustum consiliis Aevi illuminationis instrueret.

Wikidata Christophorus Martinus Wieland
Res apud Vicidata repertae:
Christophorus Martinus Wieland: imago
Christophorus Martinus Wieland: imago
Christophorus Martinus Wieland: subscriptio
Christophorus Martinus Wieland: subscriptio
Nativitas: 5 Septembris 1733; Oberholzheim
Obitus: 20 Ianuarii 1813; Vimaria
Patria: Biberacum

Familia

Genitores: Thomas Adam Wieland; Regine Catherine Kick
Coniunx: unknown value
Monumentum Vimariae

Haud procul a Vimaria habuit praedium quod Osmantinum vocatur. Membrum erat Academiae Scientiarum Utilium Erfordiae.

Vita recensere

 
Geschichte der Abderiten (1887)

Omnes homines cultos de opere »Oberon« cognitionem habere constat. Generatim iste Wieland studebat id, ut Germani paulatim praeiudicia sua mala amitterent et vitam liberaliorem amplecterentur. Aetate duodecim annorum versus Theodiscos Latinosque pangere expertus est antequam duos annos post Klosterbergen apud Magdeburgum scholam frequentaret. Post biennium Erfordiae fuit ad parentes rediturus. Anno 1750 Tubingae studens factus est in iurisprudentiae arte. Tunc a puella quadam pulcherrima inflammatus est, Sophia de Guttermann cui nomen tempore posteriore autem Sophiae de Laroche. Hic amor nobis epistulas amatorias »Zehn moralischen Briefe« reddidit. Anno 1752 ad Biberach reversus ab Ioanne Iacobo Bodmer Turicum invitatus est. Ibi multos homines clarissimos convenit ad personam aut commercio epistulari velut dominos Hirzel, Breitinger, Geßner, Füßli. Bodmerum autem maximi aestimavit et in eius rixis cum Gottsched attentus fuit. Insuper editionem novam curavit pamphletarum contra Gottsched directarum quibus titulus »Sammlung der zürichschen Streitschriften zur Verbesserung des deutschen Geschmacks wider die Gottsched'sche Schule«; illis et praefationem exaravit.

Et ipse scriptor fuit. Poema epicum »Der geprüfte Abraham« tum pactum est praeter hymnos psalmosque. Inde poesim dramaticam elegit, cui incepto eventus felix non fuit. Namque dramata »Lady Johanna Gray« sive »Clementine von Porretta« nullo valore esse videntur. Felicior autem eius relatio in Graecorum cultura atque litteris fuit, quas res maxime agere coepit. Paedagogus privatus multos per annos fuit Turici et Bernae antequam ad cunas rediret. Ictibus fortunae nonnullis, e.g. matrimonio Sophiae olim dilectissimae, tactus animum ad laborem magis intendit et opera Shakesperii convertere incohatus est. Quamquam versionis originalis pulchritudinem vix attingere potuit in terris linguae Theodiscae poetam Anglorum maximum notum et intelligiblem fecit. Mox edita est narratio poetica »Nadine«. Quam sequebantur opus a Domino Quixoto inspiratum »Abenteuer des San Silvio von Rosalva«  necnon »Komischen Erzählungen.« 

Opus eius magnum autem fuit » Agathon« (1766/67) quo fama Wieland revera crevit. Prolatum est opus »Idris und Zenide« et opus gracilissimum »Musarion«. Isto tempore quoque scripsit »Dialoge des Diogenes von Sinope« de philosophia et poema cynicum »Kombabus«.

Morae Erfordiae Vimariaeque recensere

Anno 1769 professor factus est ad Universitatem Hieranam atque Erfordiae habitavit haud procul a Ponte propolarum. Anno 1772 ducissa Anna Amalia eum Vimariam vocavit Dalberg recommandante, ut infantes eius educaret. Vimariae iam multi praeclarissimi habitaverunt, e.g. Eckhof, Beck, Seiler, Iohannes Carolus Augustus Musaeus, Brandes, von Einsiedel, Carolus Ludovicus Knebel, von Voigt. Iam anno 1773 scripsit opus melodramaticum »Wahl des Herkules« necnon drama lyricum Drama »Alceste« cui multi applaudebant. Litteris Germanis autem maioris momenti fuit editio periodici mensualis »Deutscher Merkurs« quod Wieland usque ad mortem diligentissime disponebat. Epistulae eius propriae de opere »Alceste« querelas litterarum provocarunt, in quibus Ioannes Volfgangus Goethius quoque sententiam suam dedit scribens saturam »Götter, Helden und Wieland«. Anno 1773 Wieland curavit editionem operis »Geschichte der Abderiten« et anno 1780 opus »Oberon«. Opera posteriora gratia priora adaequare non potuerunt. Lucrum editione operum omnium factum permisit, ut latifundia Osmantini sibi compararet. Ibi remotus in tranquillitate otio fruebatur. Postea autem Vimariam repetivit quo tempore amici multi moriebantur (Herder, Schiller, Anna Amalia ducissa, uxor). Ossa eius cum ossibus uxoris et Sophiae Brentano in Osmantino seputla sunt; in cippo inscriptum est hoc: »Lieb und Freundschaft umschlang die verwandten Seelen im Leben, / Und ihr Sterbliches deckt dieser gemeinsame Stein«.

Bibliographia recensere

  • Max Koch:  "Wieland, Christoph Martin", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 42 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1897), p. 400–419.
  • Karl August Böttiger: Literarische Zustände und Zeitgenossen. Begegnungen und Gespräche im Klassischen Weimar. Hgg. von Klaus Gerlach und René Sternke. 3. Auflage. Aufbau Verlag, Berolini 1989 und Aufbau Taschenbuch Verlag, Berolini 2005, ISBN 3-7466-1779-0.
  • Irmela Brender: Christoph Martin Wieland. 3. Auflage. Rowohlt, Reinbek bei Hamburg 2003, ISBN 3-499-50475-8.
  • Peter Brugger: Graziöse Gebärde, Studien zum Rokokostil Christoph Martin Wielands. Phil. Diss., Monaci 1972.
  • Karl August Hugo Burkhardt: Repertorium zu Wieland’s deutschem Merkur. Vimariae 1872.
  • Walter Erhart: Entzweiung und Selbstaufklärung. Christoph Martin Wielands „Agathon“-Projekt. Niemeyer, Tubingae 1991, ISBN 3-484-18115-X.
  • Walter Erhart, Lothar van Laak (ed.): Wissen-Erzählen-Tradition. Wielands Spätwerk. Berolin/Neoeboraci: de Gruyter 2010, ISBN 978-3-11-024036-8.
  • Peter-Henning Haischer: Christoph Martin Wieland. Ein Weltbürger in Weimar. Vimariae 2015, ISBN 978-3-7374-0202-6.
  • Jutta Hecker: Wieland. Die Geschichte eines Menschen in der Zeit. Verlag d. Nation, Berolini 1992, ISBN 3-373-00376-8.
  • Wolfgang Lederhaas: Wieland. Vorbemerkungen zur ,Novelle ohne Titel'. Kovac, Hammoniae 2005, ISBN 3-8300-1687-5.
  • Klaus Manger: Klassizismus und Aufklärung. Das Beispiel des späten Wieland. Francofurti ad Moenum 1991, ISBN 3-465-02510-5.
  • Jürgen Paasch: Christoph M. Wieland in Weimar und Erfurt. (= Stationen. 4). Mitteldeutscher Verlag, Salinis Saxonicis 2013, ISBN 978-3-95462-027-2.
  • Jan Philipp Reemtsma: „Der Liebe Maskentanz“. Aufsätze zum Werk Christoph Martin Wielands. 1999, ISBN 3-251-00453-0.
  • Klaus Schaefer: Christoph Martin Wieland. Sammlung Metzler, Stuttgardiae/Vimariae 1996.
  • Andreas Seidler: Der Reiz der Lektüre. Wielands Don Sylvio und die Autonomisierung der Literatur. Universitätsverlag Winter, Heidelbergae 2008, ISBN 978-3-8253-5442-8.
  • Michael Zaremba: Christoph Martin Wieland – Aufklärer und Poet. Eine Biografie. Böhlau, Coloniae Agrippinae 2007, ISBN 978-3-412-22006-8.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Lege Χριστόφορος Μαρτῖνος Βίλαντ ("Christophorus Martinus Wieland") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Christophorum Martinum Wieland spectant.