Christianus vulgo Christian Thomasius (natus Lipsiae die 1 Ianuarii 1655; mortuus est Salinis Saxonicis die 23 Septembris 1728) fuit clarus iuris consultus et philosophus Germanicus. Inspiratus a philosophia politica de iure naturali Hugonis Grotius et Samuel Pufendorf, operas scripsit.

Christianus Thomasius. Iohannes Christianus Henricus Sporleder fecit

Vita recensere

Filius Iacobi Thomasius philosophi anno 1672 Lipsiae magister philosophiae et anno 1678 Francofurti iuris utriusque doctor proclamatus est. Postea Lipsiae docens iuris positivi naturalisque erat; anno 1688 primus praelectiones lingua Theodisca habuit. Liberalitas eius inimicitas plures in theologis genuit ut Salinas Saxonicas contendere deberet. Ibi in principio in equitum gymnasio praeparatorio disciplinas de iuridicis philosophicisque fecit quas in universitate pergebat. Alma Mater anno 1694 condita est; fundationem istam cum aliis valde faverat. Ibi professor et (anno 1710) ordinarius creatus est.

Thomasius contra scholasticae Aristotelicae limites terminologicas et regulas interdum ridiculose strictas spiritu suo pugnabat, saepe modum in satiricum. Quod ita feliciter evenit, ut intellectus humanus in philosophia magis magisque praevaleret et verae quaestiones vitae contemporaneae solverentur. Fidem in iuris Romani perfectionem intactam primus concussit. Quoad ius canonicum auctoritates externas non agnovit et fidem confessione absolutam defendit; sic dicto systemati territoriali favebat. Meritum ei debetur iuris naturalis a moralibus theologicisque separandi. Vehementissime invectus est contra fautores tormentorum et maleficarum persecutionis, quae res maxime laudabilis.

Periodico suo »Scherz- und ernsthafte, vernünftige und einfältige Gedanken über allerhand lustige und nützliche Bücher und Fragen« (Lipsiae 1688) inter primos Germaniae diurnarios numerari potest. Doctrina sua ampla haud facile colligenda est e scriptorum multitudine. Maximi momenti sunt haec: »Ernsthafte, aber doch muntere und vernünftige Gedanken über allerhand auserlesene juristische Händel« (Salinis Saxonicis 1720/21) et »Vernünftige und christliche, aber nicht scheinheilige Gedanken und Erinnerungen über allerhand gemischte philosophische und juristische Händel« (Salinis Saxonicis 1723/25) necnon »Historie der Weisheit und Torheit« (Salinis Saxonicis 1693).

Opera selecta recensere

 
Epitaphium in busto, Salinis Saxonicis
  • Lehrbuch des Naturrechtes (1687)
  • Institutiones iurisprudentiae divinae (1688)
  • Monatsgespräche (1688-1690)
  • Summarischer Entwurf der Grundregeln, die einem studioso juris zu wissen nöthig (1699)
  • De crimine magiae (1701), quocum strigarum iudicia damnavit
  • Fundamenta iuris naturae et gentium (1705)
  • Selecta Feudalia (1708)
  • Vom Recht des Schlafens und Träumens

Bibliographia recensere

  • Ernst Bloch: Christian Thomasius, ein deutscher Gelehrter ohne Misere. Suhrkamp, Francofurti 1968.
  • Werner Schneiders: Naturrecht und Liebesethik. Zur Geschichte der praktischen Philosophie im Hinblick auf Chr. Thomasius. Hildesiae 1971.
  • Werner Schneiders (ed.): Christian Thomasius, 1655–1728: Interpretation zu Werk und Wirkung. Meiner, Hamburgi 1989, ISBN 3-7873-0922-5.
  • Leander Scholz: Das Archiv der Klugheit. Strategien des Wissens um 1700. Tubingae 2002.
  • Peter Schröder: Christian Thomasius zur Einführung. Junius, Hamburgi 1999, ISBN 3-88506-997-0.
  • Gertrud Schubart-Fikentscher: Unbekannter Thomasius. Hermann Böhlaus Nachfolger, Vimariae 1954.
  • Gerhard Simson: Christian Thomasius. Der Sieger über den Hexenwahn. In: Einer gegen alle. Beck, Monaci 1972, ISBN 3-406-02681-8.
  • Friedrich Vollhardt (ed.): Christian Thomasius (1655–1728): neue Forschungen im Kontext der Frühaufklärung. Niemeyer, Tubingae 1997, ISBN 3-484-36537-4.
  • Erik Wolf: Grosse Rechtsdenker der deutschen Geistesgeschichte. Editio quarta. Mohr Siebeck, Tubingae 1963, ISBN 3-16-627812-5, p. 371–423.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Christianum Thomasium spectant.