Chlodovechus II (natus circa annum 633, mortuus 657) erat rex Francorum ab anno 639 ad usque mortem.

Wikidata Chlodovechus II
Res apud Vicidata repertae:
Chlodovechus II: imago
Chlodovechus II: imago
Nativitas: 635, 635; unknown value
Obitus: 657, 27 Novembris 657, 31 Octobris 657; Sanctus Dionysius
Patria: Regnum Francorum

Familia

Genitores: Dagobertus I; Nanthild
Coniunx: Bathildis
Proles: Chlotarius III, Theudericus III, Childericus II
Familia: Merovingi
Sepulchrum Chlodovechi II (in fronte) et Caroli Martelli

Pater eius Dagobertus I fuit, qui anno 633 nobilitate Francorum urgente filium maiorem Sigibertum III regem Austrasiae partis regni fecit. Cum Dagobertus anno 639 mortuus fuisset, regnum inter filios diisum est: Cum Sigibertus III Austrasiam cepit, Chlodovechus II Neustriam et Burgundiam accepit. Sed pro puero Ega Erchinoaldusque maiores domus atque Nantehilda mater regnaverunt.

Anno 650 Bathildam in matrimonium duxit, quae serva ex Britannia in regnum Francorum venerat. Bathilda suadente servitus Christianorum in regno Francorum abolita est.

Ex Bathilda rex tres filios habuit: Chlotarium III, Childericum II atque Theudericum III.

Anno 657 mortuus est filiis nondum adulescentibus et in Abbatia Sancti Dionysii sepultus est.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Chlodovechum II spectant.
  Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie