Ceratōnia siliqua est arbor semperviridis familiae Fabacearum, quae apud Graecos antiquos κερατωνία vel κερατία appellabatur. Arbores alterae flores mares, alterae femineos habent.

Ceratonia siliqua et eius partes

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Fabales 
Familia : Fabaceae 
Genus : Ceratonia 
Species : C. siliqua 
Ceratonia siliqua 
L.  
Ceratonia siliqua Linnaeus, 1753.
Arbores.
Semina.

Ceratonia siliqua est planta lato tegmine, quae proceritatem 10 metrorum attingere potest. Est arbor longaeva, cuius auctus lentus.

Eius fructus[1] sunt siliquae robustae cineraceo-fusco cortice et plerumque inter 10 et 20 centimetra longae.

Nascitur autem libera in finibus mediterraneis, Portugalliae atque Maroci atlanticorum, in cuius regionis locis provenit siccis. In Italia in regionibus meridiei libera provenit.

Praecipue in septemtrionali Africa, Graecia, atque Cypro colitur et, minimum, in Hispania, meridiei Italia, atque Albania.

Notae recensere

  1. Qui in Italia carruba (sed etiam regionalibus dialectis: vàine, vainèlle, aut vajane), in Hispania Algarroba appellatur.

Bibliographia recensere

Fontes antiquiores
Eruditio recentior
  • Fruit-bearing Forest Trees: technical notes. (FAO Forestry Paper, 34.) Romae: Food and Agriculture Organization, 1982. Textus

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ceratonia siliqua spectant.
  Vide "Ceratonia siliqua" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database