Castries[1] est urbs insulae Sanctae Luciae et caput civitatis liberae quae ex hac insula constituitur. Ibi homines 3 661 anno 2010 habitabant.[2]

Wikidata Castries
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Sancta Lucia
Locus: 14°1′0″N 60°59′0″W
Numerus incolarum: 70 000
Zona horaria: UTC-4, America/St_Lucia
Situs interretialis
Nomen officiale: Castries

Gestio

Procuratio superior: Castries Quarter

Geographia

Superficies: 79 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Taipeia

Tabula aut despectus

Castries: situs
Castries: situs

Axioma urbis, e versu Vergiliano accommodatum, est "statio haud male fida carinis". Quae sententia e nomine portús emporiique antiquioris, videlicet La Carénage, suggesta est. Quod emporium a colonis Francicis anno 1650 ad litus septentrionale huius portús conditum est, duce cuiusdam de Rousselan, insula omni nuper a Societate Francica Indiarum Occidentalium(fr) colonis privatis vendita. Novum nomen Castries anno 1756[3] iuxta titulum nobilitatis datum est Caroli Eugenii de La Croix, marchionis de Castriis(en) ducis classium, qui titulus a Castriis Occitaniae derivatur.

Arx autem munita ad litus meridianum annis 1765-1769 iussu gubernatoris Micoud constructa est. Ad hunc locum urbs capitalis Castries remota est ibique etiam hodie floret.

Despectus in urbem Castriensem

Theodericus Walcott poëta, Nobeliano Litteraturae Praemio laureatus, hic anno 1930 natus est.

Notae recensere

  1. Vb. adiect. "Castriensis", cf. "Archidioecesis Castriensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. Ita de:wiki, aliis fontibus valde differentibus
  3. Ita en:wiki usque ad hanc editionem. Ibi denuo annus 1785 datur, certe per errorem

Bibliographia recensere

  • Baedeker's Caribbean (Norvici: Jarrold, 1992) pp. 442-443

Nexus externi recensere

 
Urbs et portus Castriensis, "statio haud male fida carinis"
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Castries spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 14°1′0″N 60°59′0″W • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon