Castellum Sumter[1] est maritimum structurae munimentum Systematis Tertii in portu Carolopolitis Carolinae Meridionalis sita. Castellum notissimum est locus quo emissa sunt tela missilia quae Bellum Civile Americanum coeperunt, apud Proelium Castelli Sumter.

Castellum Sumter: despectus de "webcam" super cupola Aedium Calhoun, 5 Decembris 2007

Aedificatio recensere

Nominata pro Thoma Sumter, fortissimo Rerum Novarum Americanarum duce, Castellum Sumter post Bellum Anni 1812 aedificatum est, ut sit unum nonnullorum munimentorum praeter meridionale CFA litus. Aedificatio anno 1827 coepit, sed moles non iam est parata anno 1861, cum certamen accidit. Castellum est latericium opus quinque lateribus, 170 ad 190 pedes longum, muris quinque pedes crassis, quod quinquaginta pedes super signum aestus recedentis stat.

Notae recensere

  1. Saeculo undevicensimo, nomen saepe scriptum est Sumpter.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere