Castella Drei Gleichen (Theodisce: Drei Gleichen) sita sunt ad limitem pagorum Gotae et Ilm in Thuringia. Hoc nomine una designantur burgi Mühlburg, Gleichenburg et Wachsenburg. Hanc regionem pictor Otto Knöpfer persaepe depinxit.

Mühlburg
Burg Gleichen
Wachsenburg

Situs recensere

Inter Arnstadium et Gotam in plano tractu tres cono similes colles cum castello singulo cernuntur. Quae appellantur "Drei Gleichen", tria similia. Aurigis vehentibus in strata autocinetica regionem transscindenti recommendatur sistere, aspectu excitanti frui et, si pote est, castella visitare. Eorum duo ruinae sunt.

Historia et hodierna functio recensere

Tribus burgis diversi aspectus et officia varia sunt:

  • Vetustissima eorum est arx Mühlburg, cuius prima mentio in documentis una cum urbe Arnstadio anno 704 facta est. Arnstadium totius Thuringiae antiquissimum oppidum esse constat.
  • Item ruina est arx Gleichenburg saeculi 11-i. Iam anno 1089 legimus de obsessione relinquenda a copiis imperatoris Henrici IV. Cum archiepiscopus Moguntinus gravionibus de Tonna burgum dono dedisset, novi possessores sibi nomen "Graviones de Gleichen" arrogaverunt. Ultima constructionis episodus finita est anno 1588 in palatio secundum genus Renatum erecto. Ante abhinc tria saecula relinquebant locum, qui desertus collabi coepit.

Eodem loco vixit notandus gravio Ernestus cuius matrimonium multiplex vel hodie fascinat: eius enim pellicem Mahometanam in cruciata liberatam et in Thuringiam portatam uxor legitima Ernesti magnanime in contubernio accepit. Ernesti et eius duarum uxorem cippum sepulcralem Erfordiae in Cathedrali Mariae Virgini dicata admirare potueris. Turri defensoria, cuius ascensio meritat aspectus pulcherrimos circumcirca, instructa est museo pusillo ubi certior fis de historia burgi necnon de natura ambienti mira.

  • Tertia arx saeculi 10-i sita est in trium collium altissimo vertice vocaturque Wachsenburg. Differt ab aliis duabus, cum sit caupona et deversorio praedita.

Geologica recensere

Ad radicem arcis Gleichenburg aeterna Dolomiana marga abundat, quae in glareas fissa est. Itaque flores herbaeve hic non crescuntur. Quasi pulvini concavi margae pleni salutant praetereuntes. Scintillant in lineis rubra, cana, viridi.

Fons recensere

Museumsverband Thüringen (eld.): Museen in Thüringen, Edition Leipzig 2001, ISBN 978-3-361-00612-0, p. 166

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Burgos Drei Gleichen spectant.