Casimirus Liszynski

philosophus Polonicus

Casimirus Liszynski[1] (Polonice Kazimierz Łyszczyński, Albaruthenice Казімір Лышчынскі), natus Łyszczyce(be) in oppido die 4 Martii 1634, mortuus supplicio Varsoviae die 30 Martii 1689, erat philosophus atheus Polonicus.

Wikidata Casimirus Liszynski
Res apud Vicidata repertae:
Casimirus Liszynski: imago
Casimirus Liszynski: imago
Nativitas: 4 Martii 1634; Lyščycy
Obitus: 30 Martii 1689; Varsovia
Patria: Res Publica Utriusque Nationis

Familia

Genitores: Q122703181; Q122944317
Coniunx: Q122703439
Familia: Q124296296

Insignia heraldica

Casimirus Liszynski: insigne
Casimirus Liszynski: insigne

Bresti in collegio Societatis Iesu educatus, anno 1658 Iesuita factus est et theologiam studuit, sed anno 1666 Iesuitas reliquit et in villam suam abit. Scholam suam ibi aperuit, ubi in portas Platonicum illud geometriae imperitus ne ineat scripsit, et in iudiciis officium fungebatur; nescimus certe quo tempore tractatum suum composuit, in quo Alstedii argumenta theologica redarguebat. Anno 1688 vicinus eius, cui Liszynski aes alienum dimittere noluerat, indicavit eum atheum esse. Quamvis ipse in iudicio se argumentorum ponderandorum causa scripsisse affirmabat seque ita credere negabat, longa post iudicia a dieta Polonica ad supplicium damnatus est.

Manuscriptum eius Latine scriptus De non existentia Dei(pl) die supplicii incensus est; quinque fragmenta exstant, quorum primo Liszynski affirmavit:

Deus non est creator hominis, sed homo est creator dei, quia deum sibi finxit ex nihilo.[2]

Nonnulli hodie die 30 Martii (i.e. die supplicii eius) Diem Atheismi Polonici celebrant.

Notae recensere

  1. Historische und ausführliche Relation von dem Gefängnis und Tode Casimiri Liszynski Podsedeck Brzeski, anno 1689 (Textus apud Google Books).
  2. Ibd. (1a pag. corporis textus).

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Casimirum Liszynski spectant.