Carolus Hard Townes -Anglice Charles H. Townes- (natus in urbe Greenville Carolinae Meridionalis die 28 Iulii 1915; mortuus in Quercupoli die 27 Ianuarii 2015) fuit physicus Americanus, qui mechanicae quanticae peritus erat. Alumnus antea universitatum Furman et Dukianae gradum doctoris apud Institutum Technologiae Californiense attigit. Anno 1964 propter inventionem instrumenti laserici atque mesar ex unda micrometrica Nobelianum Physicae Praemium una cum Nicolao Basov et Alexandro Prochorow abstulit. Apud universitatem Californiensem professor physicae universitarius anno 1967 factus est. Pontificiae Academiae Scientiarum sodalis erat.

Wikidata Carolus Townes
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Townes: imago
Carolus Townes: imago
Nativitas: 28 Iulii 1915; Greenville
Obitus: 27 Ianuarii 2015; Quercupolis
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Coniunx: Frances Brow

Almae matres eius Universitas Dukiana, deinde Institutum Technologiae Californiense erant.

Bibliographia recensere

 
Carolus H. Townes (ad dexteram) cum Roderico Pettigrew (2007)

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Townes spectant.
  • De Carolo H. Townes in pagina Nobeliano Physicae Praemio dicata (Anglice)
 

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!