Carolus Scott Sherrington

medicus

Carolus Scott Sherrington (natus Londinio die 27 mensis Novembris 1857, mortuus Eastburno die 4 mensis Martii 1952), alumnus collegii Caii apud Cantabrigienses, fuit medicus et neurophysiologus, qui anno 1932 una cum Edgaro Adrian Nobelianum Medicinae Praemium accepit.

Carolus Scott Sherrington

Eponymi recensere

Reflexus Liddell-Sherrington (reflexus myotaticus)
Musculus valde extensus cum contractione prolongata et lenta respondet, quod intra musculum sensibilis tensionis intendit.
Reflexus Schiff-Sherrington
Post laesionem medullae spinalis in bestiis extensio membrorum anteriorum rigida, quae est signum grave, observetur.
Ius primum Sherringtoni
Quaeque radix spinalis posterior aream cutis definitivam (dermatomam) innervat.
Ius secundum Sherringtoni (ius innervationis reciprocae)
Cum musculi contractio stimulatur antagonista simul ("reciproce") inhibitur. Hoc pro motibus ordinatis magnum momentum habens.
Phaenomenon Vulpiani-Heidenhaini-Sherringtoni
Post denervationem musculus tamen stimulatione contractionem autonomica lentam perficit.

Nexus externi recensere

  • De Carolo Scott Sherrington in pagina Praemio Nobeliano Medicinae dicata (Anglice)
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!