Carolus Ludovicus vulgo Karl Ludwig Sand (natus die 5 Octobris 1795 Wunsiedel in Franconia, mortuus die 20 Maii 1820) Germanicus studens patriae amore nimio caecatus et interfector fuit.

Wikidata Carolus Ludovicus Sand
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Ludovicus Sand: imago
Carolus Ludovicus Sand: imago
Nativitas: 5 Octobris 1795; Wunsiedel
Obitus: 20 Maii 1820; Manhemium
Patria: Regnum Bavariae

Vita recensere

Napoleone ab Ilva reverso Sand ilico in exercitu Bavarico bellicare voluit; in proeliis autem non iam erat. Tunc Erlangae coepit studere theologiae ubi et coetum studiosorum condidit et anno 1817 Ienam petivit. Eodem anno Festo Warturgensi particeps erat. Patriae libertatisque amore non sine vanitate inflammatus poetam Augustum de Kotzebue Manhemii viventem necandum esse censuit. Iste vir enim a nonnullis Russiae agens in rebus et persecutionum variarum (e.g. dominorum Ludens et Okens) auctor habebatur.

Itaque Sand die 9 Martii 1819 Ienam deserens die 23 Martii Manhemium venit. Hora quinta ad vesperas se in domo Kotzebue contulit sub nomine Henrici cuiusdam originarii Jelgava ex oppido. Post brevem dialogum pugionem in poetam infixit simulque eum proditorem arae et foci patrii nominavit. Kotzebue statim cecidit, cum Sand sibi mortem consciturus bis se ipsum vulneraret. Laesiones hae autem non mortiferae paucas post hebdomadas vanescebant. Iudicum tentamina collegarum criminalium detegendorum eventum non felicem habuerunt. Sand ipse dixit se facinus legitimum consulto commisisse. Die 17 Aprilis 1820 capitali crimine damnatus die 20 Maii hora quinta matutina gladio ante Portam Heidelbergensem decapitatus est.

Effectus recensere

Crimen id, quo Sand insidias pristinas contra Ibell imitavit, Decreta Thermarum Carolinarum efficit. De Wette theologus, quoniam litteras consolatorias matri Caroli Ludovici dederat, Berolinum relinquere debuit. E diariis et epistulis necatoris necnon amicorum historiunculis iam anno 1821 Altenburgi biographia confecta est.