Carolus Herrmann (natus die 24 Septembris 1797 Erfordiae, mortuus die 24 Octobris 1874 ibidem) Germanicus politicus et mercator et historicus fuit. Pugnavit ut via ferrata inter Berolinum et Francofurtum trans Erfordiam conduceretur.

Monumentum in honorem Caroli Herrmann, Erfordiae

Vita recensere

Praetorium viarum ferratarum Thuringiensium sedem Erfordiae elegit, inter cuius antistites etiam Carolus Herrmann negotiator annis ab 1844 ad 1872 fuit.

Historicus seipsum docens revivificandis de historia urbana explorationibus operam navabat. Societas indagationum de historia antiquitateque Erfordiae (Verein für die Geschichte und Altertumsforschung von Erfurt) [1863] et aliae hetaeria ab illo fundatae sunt. Eius elenchus fontium omnium scriptorum de Erfordiae historia etiam nunc valoris optimi est. Quae collectio praetitulatur nomine Latino Bibliotheca Erfurtina. Anno 1864 calcaria dedit ad Archivum urbanum instituendum, cui permulta testamento donaturus erat.

Herrmann tempore Rebus novis annorum 1848/49 sese implicavit necnon Parlamento Erfordiensi favebat.

Honores recensere

Domno Hermann mortuo Area equorum pro isto historico nominatus est (Hans-Herrmann-Platz). Ibi puteus in eius honorem erectus est.

Bibliographia recensere

Alfred Overmann: Karl Herrmann, en: Mitteldeutsche Lebensbilder, vol. 1 (Lebensbilder des 19. Jahrhunderts), Magdeburg 1926, p. 163-173

Nexus externi recensere

  Lege Κάρολος Χέρμαν ("Carolus Herrmann") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam